5 Interdictum coniugij non est ab omnibus approbatum. Theodoret. in 1. Tim. 3. Dixerunt ergo divinum dixisse Apostolum, eum qui cum una sola uxore pudicè cohabitabat, d•gnum esse qui ordinetur Episcopus. Et in 1. Tim. 4. Rectè autem posuit, illud [prohibentium contrahere matrimonium.] Neque enim, inquit, coelibatum ac continentiam vituperat, sed eos accusat, qui lege latâ, ea sequi compellunt. Ambros. offic l. 1. c. ult. dicit ministris altaris unam permissam copulam, non repetitam. Chrysostom▪ hom. 2. •n Titum, dicit coniugium ita honoratum, ut cum eo possit quis etiam ad sanctam sedem ascendere. Isidorus, reg. de vita Cleric. dist. 23. c. His igitur, Clerici castimoniam non violati corporis perpetuò obseruare debent; aut certè unius matrimony vinculo foederentur. Bernard. Serm. in Cant. 66. Tolle de Ecclesia honorabile coniugium, & thorum immaculatu•, nonne reples eam concubinarijs, incestuosis, seministu••, mollibus, masculorum concubitoribus, & omni denique genere immundorum? Theophyl. in 1. Tim. 3. ait, Unius uxoris virum dici, ut qui ad eam. Episcopatus provehendus sit dignitatem, non mult•s habuerit uxores, sed unam. Salvianus lib. 5. de provident. Temperant [Religiosi] à concubitu, & non temperant à rapina. Quid agis stulta persuasio? Peccata interdixit Deus, non matrimonia. Gregorius III. ad Boiariae Episcopos: Nemo scorta aut concubinam allot; quisque aut castè vi•at, aut uxorem ducat, quam repudiare fas non esto, apud Aventin. Annal. Boior. lib. 3. pag. 290. Nicaena Synodus tota, Sacerdotum cum propria uxore congressum, licitum, •astum, & honorabilem dicit. Et Gratianus ait, Synodum Nicaenam laudâsse ⟨p. 195⟩sententiam Paphnutij, & coniugij usum posuisse in uniuscuiusque voluntate, non necessitate; citatque testimonium Socratis, dist. 31. c. Nicaena. Quod affertur, Synodum dicere, abstinentiam à coniugio Ecclesiae traditionē esse. Respondeo fuis•e quidem traditionem, sed particularem, non catholicam. Hoc enim primò •uit traditum in Concilio Ancyrano c. 10. quod fuit ante Synodum Nicaen. an. 20. Synodus Gangrensis Nicaenam sequuta, d•mnat illorum sententiam, qui putant Sacerdotes ratione nuptiarum non posse [Greek or Hebrew]. Ex Toletana 1a Synodo, c. 4. & 7. patet clericos habuisse uxores. Patronus vult instituta in Nicaena Synodo perpetuò seruari, in praefat. praedictae Synodi.
5 Interdictum coniugij non est ab omnibus approbatum. Theodoret. in 1. Tim. 3. Dixerunt ergo diuinum dixisse Apostolum, eum qui cum vna sola vxore pudicè cohabitabat, d•gnum esse qui ordinetur Episcopus. Et in 1. Tim. 4. Rectè autem posuit, illud [prohibentium contrahere matrimonium.] Neque enim, inquit, coelibatum ac continentiam vituperat, sed eos accusat, qui lege latâ, ea sequi compellunt. Ambros. offic l. 1. c. vlt. dicit ministris altaris vnam permissam copulam, non repetitam. Chrysostom▪ hom. 2. •n Titum, dicit coniugium ita honoratum, vt cum eo possit quis etiam ad sanctam sedem ascendere. Isidorus, reg. de vita Cleric. dist. 23. c. His igitur, Clerici castimoniam non violati corporis perpetuò obseruare debent; aut certè vnius matrimoni• vinculo foederentur. Bernard. Serm. in Cant. 66. Tolle de Ecclesia honorabile coniugium, & thorum immaculatu•, nonne reples eam concubinarijs, incestuosis, seministu••, mollibus, masculorum concubitoribus, & omni denique genere immundorum? Theophyl. in 1. Tim. 3. ait, Vnius vxoris virum dici, vt qui ad eam. Episcopatus provehendus sit dignitatem, non mult•s habuerit vxores, sed vnam. Salvianus lib. 5. de provident. Temperant [Religiosi] à concubitu, & non temperant à rapina. Quid agis stulta persuasio? Peccata interdixit Deus, non matrimonia. Gregorius III. ad Boiariae Episcopos: Nemo scorta aut concubinam al•t; quisque aut castè vi•at, aut vxorem ducat, quam repudiare fas non esto, apud Auentin. Annal. Boior. lib. 3. pag. 290. Nicaena Synodus tota, Sacerdotum cum propria vxore congressum, licitum, •astum, & honorabilem dicit. Et Gratianus ait, Synodum Nicaenam laudâsse ⟨p. 195⟩sententiam Paphnutij, & coniugij vsum posuisse in vniuscuiusque voluntate, non necessitate; citatque testimonium Socratis, dist. 31. c. Nicaena. Quod affertur, Synodum dicere, abstinentiam à coniugio Ecclesiae traditionē esse. Respondeo fuis•e quidem traditionem, sed particularem, non catholicam. Hoc enim primò •uit traditum in Concilio Ancyrano c. 10. quod fuit ante Synodum Nicaen. ann. 20. Synodus Gangrensis Nicaenam sequuta, dmnat illorum sententiam, qui putant Sacerdotes ratione nuptiarum non posse . Ex Toletana 1a Synodo, c. 4. & 7. patet clericos habuisse vxores. Patronus vult instituta in Nicaena Synodo perpetuò seruari, in praefat. praedictae Synodi.