JOANNI RAINOLDO doct. theologo clariss. Albericus Gentilis, S.IOANNI RAINOLDO doct. theologo clariss. Albericus Gentilis, S.
pp. 2643 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
JOANNI RAINOLDO doct. theologo clariss. Albericus Gentilis, S.
IOANNI RAINOLDO doct. theologo clariss. Albericus Gentilis, S.
NON feres, opinor, aegrè, missa haec à me in vulgus, quae unum habent, & alterum aliter, atque tu senseris, & docueris. Neque enim ego contra te stare volui, à quo steti semper, & Deo faciente stabo: sed adversus alios disputavi, quos sequi non potui: eos etsi tu sequereris, & ad probares. Rogavi te coram de utraque quaestione: nec tamen audire à te nisi nudam sententiam tuam valui. Petii etiam à communi amico nostro Errico Cuffio, ut de te ipsum hoc sciscitaretur, si mihi autor esses, ut commentationes istas typis mandarem. Sed aut te convenire ille non potuit: aut accepit nihil, quod responderet. Audi, mi Rainolde: quaestionem de histrionibus publicè ego tractavi antea quam tibi haec quaestio cum altero esset. Itaque ipsam demere nunc de corpore reliquo, honestum non fuerit. Imo ad me spectare videtur, defendere semper jus civile, quod profiteor, & quod semper justissimum observavi. In vestras autem si sedesque veni, non solùm tutari conatus sum nostras: tu illud nosti juris esse, quando & tu invisere nos in nostris sedibus voluisti. Quanquam de te ego cogitare nequivi, qui post meam commentationem ingressus es istam disceptationem: at moralia, & politica sacrorum librorum aut nostra existimavi, aut certè communia nobis, & theologis: & verò etiamnum versor in eadem opinion. Vale, vir clarissime. Et de meis his chartis, •t literis sic facies, ut te in opere, quod nunc aggrederis, arduo, et summo, ne tantillum quidem morentur: neque enim tanti sunt.
NON feres, opinor, aegrè, missa haec à me in vulgus, quae unum habent, & alterum aliter, atque tu senseris, & docueris. Neque enim ego contra te stare volui, à quo steti semper, & Deo faciente stabo: sed adversus alios disputavi, quos sequi non potui: eos etsi tu sequereris, & ad probares. Rogavi te coram de utraque quaestione: nec tamen audire à te nisi nudam sententiam tuam valui. Petii etiam à communi amico nostro Errico Cuffio, ut de te ipsum hoc sciscitaretur, si mihi autor esses, ut commentationes istas typis mandarem. Sed aut te convenire ille non potuit: aut accepit nihil, quod responderet. Audi, mi Rainolde: quaestionem de histrionibus publicè ego tractavi antea quam tibi haec quaestio cum altero esset. Itaque ipsam demere nunc de corpore reliquo, honestum non fuerit. Imo ad me spectare videtur, defendere semper jus civile, quod profiteor, & quod semper iustissimum observavi. In vestras autem si sedesque veni, non solùm tutari conatus sum nostras: tu illud nosti iuris esse, quando & tu invisere nos in nostris sedibus voluisti. Quanquam de te ego cogitare nequivi, qui post meam commentationem ingressus es istam disceptationem: at moralia, & politica sacrorum librorum aut nostra existimavi, aut certè communia nobis, & theologis: & verò etiamnum versor in eadem opinione. Uale, vir clarissime. Et de meis his chartis, t literis sic facies, vt te in opere, quod nunc aggrederis, arduo, et summo, ne tantillum quidem morentur: neque enim tanti sunt.