Ac eo quidem facio libentius quae cupis, quoniam impetrare à te vicissim aveo, ut, si qua deinceps typis excudes, in iis duarum rerum maiorem habeas rationem; pietatis, & modestiae. Pietatis dico, non tam ob eam causam quod theologorū autoritate in rebus religionis te valde moveri dicas, in rebus morum non valde; quanquam ob eam quoque; nam ktheologia, ut fidei, sic vitae est magistra: quàm quod histrioniam colendam esse statuis, non tanquam rem honestam, sed tanquam necessariam naturae depravatae & medendis hominum vitiis. Et sicut nec medici à mendacio refugiunt officioso, nec alii ulli (tua haec sunt verba) quod laliâs explicavi; & mendacium res omnium turpissima est tamē: ita hîc medici isti ab his indecoris imitationibus non subtrahent se: Et morbos corporis per spectacula curari scribit Hippocrates. Ubi, cùm mfides doceat non facienda mala ut eveniant bona, primùm, doleo te, quem fidei causa exulare ferunt, & mendacium rem turpissimam esse confiteri, & emolumenti gratia mentiendum contendere. Deinde, nullos esse qui officiosum mendacium refugiant, nullos, non modò medicos, sed nec alios ullos, nollem dixisses: ne cui videatis memoriam neius renovare, qui, impurus ipse, persuasissimum habuit neminem hominem pudicum, aut ulla corporis parte purum esse; verùm plerosque dissimulare vitium, & calliditate obtegere. Praetereà, quum adiungis te aliâs hoe explicasse, amandas nos ad similem ocommentationem, in qua id confirmas Heliodori, gravis scilicet autoris, judicio, & isto Poëtae nescio cuius versu, Quum vitia prosunt, peccat qui rectè facit. Qua sententia quid potest fingi flagitiosius, impurius, execrabilius? Et tamen quo magis eam, eiusque scopum, adversus Dei verbum, cuius memini, praemunias, Scito (inquis) in tota hac disputatione non me ullibi dicere mala facienda ut bona adveniant, sed abusum malorum malum non esse, at bonum. Ita, quia mendaciis curantur melancholici, ⟨p. 167⟩ut ibidem adiicis, quemadmodum hîc & morbos per spectacula curari notas: distinguis, hunc abusum, quem vocas, mendacii bonum esse, non malum; neque verbo Dei disputatione tua contradici. Quo genere argutiolae, stuprum, adulterium, incestum, & quid non? defendere licebit. Nam pAntiochus, Seleuci filius, contrahendis incestis cum noverca nuptiis, è gravissimo evasit morbo: ac licet incestus sit malus, nec committendus ut adveniat bonum;
Ac eo quidem facio libentius quae cupis, quoniam impetrare à te vicissim aveo, ut, si qua deinceps typis excudes, in iis duarum rerum maiorem habeas rationem; pietatis, & modestiae. Pietatis dico, non tam ob eam causam quod theologorū autoritate in rebus religionis te valde moveri dicas, in rebus morum non valde; quanquam ob eam quoque; nam ktheologia, ut fidei, sic vitae est magistra: quàm quod histrioniam colendam esse statuis, non tanquam rem honestam, sed tanquam necessariam naturae depravatae & medendis hominum vitiis. Et sicut nec medici à mendacio refugiunt officioso, nec alii ulli (tua haec sunt verba) quod laliâs explicavi; & mendacium res omnium turpissima est tamē: ita hîc medici isti ab his indecoris imitationibus non subtrahent se: Et morbos corporis per spectacula curari scribit Hippocrates. Vbi, cùm mfides doceat non facienda mala ut eveniant bona, primùm, doleo te, quem fidei causa exulare ferunt, & mendacium rem turpissimam esse confiteri, & emolumenti gratia mentiendum contendere. Deinde, nullos esse qui officiosum mendacium refugiant, nullos, non modò medicos, sed nec alios ullos, nollem dixisses: ne cui videatis memoriam neius renovare, qui, impurus ipse, persuasissimum habuit neminem hominem pudicum, aut ulla corporis parte purum esse; verùm plerosque dissimulare vitium, & calliditate obtegere. Praetereà, quum adiungis te aliâs hoe explicasse, amandas nos ad similem ocommentationem, in qua id confirmas Heliodori, gravis scilicet autoris, iudicio, & isto Poëtae nescio cuius versu, Quum vitia prosunt, peccat qui rectè facit. Qua sententia quid potest fingi flagitiosius, impurius, execrabilius? Et tamen quo magis eam, eiusque scopum, adversus Dei verbum, cuius memini, praemunias, Scito (inquis) in tota hac disputatione non me ullibi dicere mala facienda ut bona adveniant, sed abusum malorum malum non esse, at bonum. Ita, quia mendaciis curantur melancholici, ⟨p. 167⟩ut ibidem adiicis, quemadmodum hîc & morbos per spectacula curari notas: distinguis, hunc abusum, quem vocas, mendacii bonum esse, non malum; neque verbo Dei disputatione tua contradici. Quo genere argutiolae, stuprum, adulterium, incestum, & quid non? defendere licebit. Nam pAntiochus, Seleuci filius, contrahendis incestis cum noverca nuptiis, è gravissimo evasit morbo: ac licet incestus sit malus, nec committendus ut adveniat bonum;
- kExod. 20. 2. 2. Tim. 3. 16
- lLib. 2. de ju. bell.
- mRom. 3. 8.
- nSueton. Ner. cap. 29.
- oDe jure bell. comment. a.
- pAppian. de bell. Syriac. Plutarch. vita Demetr.