Winchester.
pp. 383–3845 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Winchester.
For the other point in that the author approveth the judgement of Petrus Lombardus in the matter, what should I more do, but write in the words of Petrus Lombardus as he hath them which he these in the fourth book the xii. chapter alleged by the author Post haec quaeritur, si quod gerit sacerdos, proprie dicatur sacrisiciū, vel immolatio, & si Christus quotidie, vel immoletur semel tantum immolatus sit? Ad hoc breviter dici potest, illud quod offertur & consecratur a sacerdote, vocari sacrificium & oblationem quia memoria est & representatio veri sacrificy & sanctae immolationis factae in ara crucis & semel Christus mortuus in cruce est, ibique immolatus est in semetipso, quotidie autē immolatur in sacramento, quia in sacramento recordatio fit illius, quod factum est semel unde Augustin. Certum habemus, quia Christus resurgens ex mortus jam non moritur. &c. tamen ne obliniscamur, quod semel factum est, in memoria nostra omn […] fit, sclicet quando pascha celebratur. Nunquid totiens Christus occiditur? sed tantū aniu• […] •ecordatio representat quod olim factū est, & sic nos facit moveri tanquā videamus Domin• […] juice: Item semel immolatus est Christus in semetipso,1 & tamē quotidie immolatur in sacram••••. Quod sic intilligendū est: quia in manifestatione corporis & distinction membrorū, semel tanti in cruce pependit, offerens se Deo patri hostiā redemptionis efficacem, eorū scilicet, quos praedestinavit. Item Ambrosius. In Christo semel oblata est hostia ad salutē potes, quid ergo nos? Nonne per singulos dies offerimus? Fae si quotidie offeramus, ad recordationem eius mortis fit, & una est hostia, non multae: quomodo una & nō multae, quia semel immolatus est Christus. Hoc autē sacrificium exemplum est illius, idipsum, & semper idipsum offertur, proinde hoc idem est sacrificium, alioquin dicetur quoniam in multis locis offertur, multi sunt Christi, non sed unus ubique, est Christus, & hic plenus existens, & illic plenus, sicut quod ubique offertur unum est corpus, ita & unum sacrificium. Christus hostiam obtulit, ipsam offerimus & nunc, sed quod nos agimus recordatio est sacrificij: Nec causa suae infirmitatis reperitur, quia per ficit hominem, sed nostrae, quia quotidie peccamus.