JOANNES JOVINIANUS PONTANUS, Lib. Tertio de Fortuna ad A. Colotium Bassum, in Prooemio de Joan. Pico Mirandulae Commit.JOANNES JOVINIANUS PONTANUS, Lib. Tertio de Fortuna ad A. Colotium Bassum, in Prooemio de Joan. Pico Mirandulae Comite.
pp. 106–1072 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
JOANNES JOVINIANUS PONTANUS, Lib. Tertio de Fortuna ad A. Colotium Bassum, in Prooemio de Joan. Pico Mirandulae Commit.
JOANNES JOVINIANUS PONTANUS, Lib. Tertio de Fortuna ad A. Colotium Bassum, in Prooemio de Joan. Pico Mirandulae Comite.
NEC nos deterrebit Joannes Picus magna tùm nobilitate, tùm etiam ingenio, ac doctrina vir, qui nuper diruere prorsus syderalem conatus est disciplinam. Cui quo minus ipsi respondeamus, labour eo nos omni liberavit, vir in omni disciplinae genere clarus, ac perquam acutus, Lucius Bellantius cui aetas nostra multùm profectò debet: debituxi autem longè amplius posteri, ne ad eos tanta haec indignitas penetraret. ⟨p. 107⟩Quid enim indignius, quàm tot seculorum tradita, tot excellentium hominum veil inventa labefacere, & quae disciplinarum omnium est antiquissima, eam longo pòst tempore insectari? Videlicet Picus noster (voco eum nostrum, quia magna mecum benevolentia conjunctus fuit, quodque doctissimum quandoque maximè mihi familiarem atque amicum statuo) tractus ipse quidem exemplo est aut Pyrrhonis, qui Physicam & moralem omnem doctrinam evertere conatus est olim: aut Laurentii Vallensis, qui nuper vel decem Predicamentorum seriem, ne Dialecticam dicam omnem, ut subrueret quid non tentavit? Haec Joan. Pontan. loco praefato.
NEC nos deterrebit Joannes Picus magna tùm nobilitate, tùm etiam ingenio, ac doctrina vir, qui nuper diruere prorsus syderalem conatus est disciplinam. Cui quo minus ipsi respondeamus, labore eo nos omni liberavit, vir in omni disciplinae genere clarus, ac perquam acutus, Lucius Bellantius cui aetas nostra multùm profectò debet: debituxi autem longè amplius posteri, ne ad eos tanta haec indignitas penetraret. ⟨p. 107⟩Quid enim indignius, quàm tot seculorum tradita, tot excellentium hominum velle inventa labefacere, & quae disciplinarum omnium est antiquissima, eam longo pòst tempore insectari? Videlicet Picus noster (voco eum nostrum, quia magna mecum benevolentia conjunctus fuit, quodque doctissimum quandoque maximè mihi familiarem atque amicum statuo) tractus ipse quidem exemplo est aut Pyrrhonis, qui Physicam & moralem omnem doctrinam evertere conatus est olim: aut Laurentii Vallensis, qui nuper vel decem Predicamentorum seriem, ne Dialecticam dicam omnem, ut subrueret quid non tentavit? Haec Joan. Pontan. loco praefato.