III.
6 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
III.
Praecipue ac prae omnibus suppliciter vos rogo, ut sepositis omnibus levioris naturae studiis, hoc unum intendatis, quomodo animas vobis commissas, (quibus omnia terrena sunt longe postponenda) Christo lucrifaciatis: Hic labor, hoc opus est.
Procul absit a vobis detestanda illa donorum parsimonia, mundanorum immunda cura, corporis vilissimi nimis cautela; non magnum nobis videatur vilem sudorem nostrum illarum gratia dispendere, cum Christus pretiosissimum suum sanguinem tam libere ac libentissime effudit. Si Domini talenta sudario abscondimus, ubi fudaria inveniemus cruentas lachry mas nostras pro tanto facinore exsiccare?
Recolligite Fratres, omne tempus nobis impensum, requiretur a nobis qualiter sit expensum. Quantum temporis inutili silentio jamdudum ⟨image 15⟩amisimus! Sed inter omnia gravamina sub quibus diu gemuistis, nullum persuasissimum habeo aegrius tulistis quam oribus occlusis inter animas egenas tam diu latitasse; praesens opportunitas labilis est, quod ad futurum attinet, nubes post pluvias revertantur: Surgite ergo viri optimi, agite hoc negotium, & erit Dominus vobiscum. Communes carnis querelas despicite, Coronam istam Coelestem prospicite. Splendebunt prudentes quasi splendor expansi, & qui multos instituunt, quasi stellae in sempiterna secula.
Hac spe labefactantes animos erigamus, & muniamus adversus irrisiones & molestias quas Evangelii nomine expectandas habemus; quae non induenda viscera misericordiae, cum tales de salute recuperenda, & exitio ad quod in instanti abripi possunt, vitando, cum interim nihil minus de se cogitant; alloquimur?