IV.
7 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
IV.
Postremo, paucis expediam quae necessaria dicenda duxi junioribus Theologis, & sacri Ministerii Candidatis; qui tempore pernecessario huic operi seipsos libentissime dederunt, vel daturi sunt; Nos aestum pondusque diei long portavimus. Milites pene emeriti sumus; dabit posterior aetas tractabiliores fortasse animos, ⟨image 16⟩mitiora pectora quam nostrum habet seculum.
Postremo, paucis expediam quae necessaria dicenda duxi junioribus Theologis, & sacri Ministerii Candidatis; qui tempore pernecessario huic operi seipsos libentissime dederunt, vel daturi sunt; Nos aestum pondusque diei longe portavimus. Milites pene emeriti sumus; dabit posterior aetas tractabiliores fortasse animos, ⟨image 16⟩mitiora pectora quam nostrum habet seculum.
Faustis Natalitiis vestris ergo congratulor; praesertim si vestra [Greek or Hebrew] nobilitata & sanctificata sit vel fuerit; idque eo magis, quia jam omnes praestantissimi Chronologi, & temporum Indagatores qui computationi operam dederunt, evaserunt similes mulieri gravidae temporis pariendi computum suum praetergressae; quae singulis horis partus dolours expectare necesse habet. Valde probabile est diem illum de quo omnes Prophetae Prophetarunt, & quem omnes boni, quasi exerto capite expectarunt, prae foribus jam esse.
Faustis Natalitiis vestris ergo congratulor; praesertim si vestra 〈non-Latin alphabet〉 nobilitata & sanctificata sit vel fuerit; idque eo magis, quia jam omnes praestantissimi Chronologi, & temporum Indagatores qui computationi operam dederunt, evaserunt similes mulieri gravidae temporis pariendi computum suum praetergressae; quae singulis horis partus dolores expectare necesse habet. Valde probabile est diem illum de quo omnes Prophetae Prophetarunt, & quem omnes boni, quasi exerto capite expectarunt, prae foribus jam esse.