Act 2
pp. 21–36126 passagespart 1 of 4
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Actus II. Scena I. Senarii.
Raphael. CAptivus nunc summi imperio Principis, ⟨p. 22⟩Annos ad mille, magnus firmatur Satan: 1Queisque alios stri•xit, stringitur ips• vinculis: Post rursus è latebris laxandus paululum, Quo secum in errorem pessundet plurimos, Orbemque seducat latum: quo tempore Ecclesia trissibus est agitanda casibus. Interea Pornapolis mutuata Daemonis 2Tyrannide, latè instabit, vicariam Vicem administrans illius quàm fortiter. Tumultus illa in orbe non parvos dabit, Suo cum Diocte: quanquam nisi corpora, Nihil laedet ille aliud mortallum. Interim Psychae equidem nostrae, nostrisque in coelo omnibus Res sic in tuto collocatas gratulor. Quo nomine Agno perpetuae sint gratiae, Sanguine qui tantum peperit hoc palmarium. Jam quantis hoc Mariam nostram gaudiis, Ac Evam praecipuè ipsam perfundet, cogito: Ubi haec quae gesta sunt, ita esse audiverint. ⟨p. 23⟩Sed perfectis jam rebus, ad herum me revortier Tempus monet, ubi nihil hic cur maneam aliud est.