Act 1
pp. 7–21114 passagespart 1 of 3
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Actus I. Scena I. Trimetri Jambici.
Actus I. Scena I. Trimetri Iambici.
Eva. QUod nunc doloris inveniam solatium? Lachrymas absumpsi: querelae nihil juvant. Vox neque curis, nec spes malis jam sufficit. Expers medelae, res ita perit funditùs. Porrò nec quid agam, aut quò vortam scio. Flere dumb Licuit, anxio mitius erat animo: Lachrymis saltem pasci aegritudo potuit: Quae pars mihi nonnulla erat leniminis. Jam lachrymae decrescunt, at crescit dolour, Diesque aliis quae adimit, mihi addit miseriam: Meam sic lancinat vitam mors filiae. Quae, quanto mallem, in hanc non exisset lucem: ⟨p. 8⟩Neque illa mala haec, nec ego viderem moestitiam. Quanquam parum hoc, mors quòd me orbavit filia: Mutari quod nequeat, ferret necessitas. Nunc Satan habet impurissimus Psychen meam, Perpetuis Orcus tenet addictam ergastulis: Mihi quod moeroris meritò causa maxima est. Eóque huc exii nunc foràs, quando ubi Consistam nescio, ut eam etsi juvem nihil, At me gemitu interim lachrymisque expleam, Gnatae causae: quae dum usque in suppliciis erit, De me haud unquam supplicium sumere desinam. AEquum est: malis quae mater fuerim, & particeps. Sed quid mali hoc? mulier quod oppleta lachrymis, Vorsus tendit viam? Sisto me, ut quid ferat Boni, malíve, sciam.
Eva. QUod nunc doloris inveniam solatium? Lachrymas absumpsi: querelae nihil juvant. Vox neque curis, nec spes malis jam sufficit. Expers medelae, res ita perit funditùs. Porrò nec quid agam, aut quò vortam scio. Flere dum Licuit, anxio mitius erat animo: Lachrymis saltem pasci aegritudo potuit: Quae pars mihi nonnulla erat leniminis. Jam lachrymae decrescunt, at crescit dolor, Diesque aliis quae adimit, mihi addit miseriam: Meam sic lancinat vitam mors filiae. Quae, quanto mallem, in hanc non exisset lucem: ⟨p. 8⟩Neque illa mala haec, nec ego viderem moestitiam. Quanquam parum hoc, mors quòd me orbavit filia: Mutari quod nequeat, ferret necessitas. Nunc Satan habet impurissimus Psychen meam, Perpetuis Orcus tenet addictam ergastulis: Mihi quod moeroris meritò causa maxima est. Eóque huc exii nunc foràs, quando ubi Consistam nescio, ut eam etsi juvem nihil, At me gemitu interim lachrymisque expleam, Gnatae causae: quae dum usque in suppliciis erit, De me haud unquam supplicium sumere desinam. AEquum est: malis quae mater fuerim, & particeps. Sed quid mali hoc? mulier quod oppleta lachrymis, Vorsus tendit viam? Sisto me, ut quid ferat Boni, malíve, sciam.
Actus I. Scena II. Trimetri.
Maria. Eva. Mulier an usquam victitat altera malis Onustior? vita aut cui vita •it minus? At quid meus meruit Jesus tam sonticum? In quem tanta rabbi Pontificum exarserit Lymphata immanitas.
Maria. Eva. MUlier an usquam victitat altera malis Onustior? vita aut cui vita •it minus? At quid meus meruit Jesus tam sonticum? In quem tanta rabie Pontificum exarserit Lymphata immanitas.
Eva. Hem, de quo haec filio Agitat?
Mar. At ille jam suis functus abiit Doloribus, mihi dolores crescunt magis.
Eva. Quid huic turbatum sit, maneam an interrogem?
Mar. Vocem quis hic astans intercipit? Ehei, Dumb capto •olitudinem, in turbam incidi.
Mar. Vocem quis hic astans intercipit? Ehei, Dum capto •olitudinem, in turbam incidi.
Eva. Quem filium mulier, aut filiam innuis? ⟨p. 10⟩Quidve os saliva distillans composita? Ludis forsan tu me: at misereri magis, Non irridere miserorum casus decet.
Maria. Vox nova: sed vultus, ut reor, Evam arguit, Antiquam aviam.
Eva. Eva sum, ipsa omnium unica Advorsitatum avia, satrix, nutrix, parens: Maledicta, recto si me nomine dixeris, Haud alio posthac me titulo appellites.
Mar. Falsos omit questus. Infoelicitas Quid sit, praeter me, experta nulla est foemina.
Mar. Falsos omitte questus. Infoelicitas Quid sit, praeter me, experta nulla est foemina.
Eva. Loquuntur quàm stultè multi quae nesciunt?
Mar. Miseram satis utramque scio: & quid si Deus Nos ideo conjunxit pariter, conjuncta uti Miseria magis sibi foret solatio? Saepe malorum, in malis, comes est dimidium.
Eva. In aliis spes est; mihi nec Salus opem ferat.
Mar. Quî nam? Istuc quod tibi tam grave est, scire ardeo, ⟨p. 11⟩Si fas efferri sit, Eva parens, quae tegis.
Eva. Hei mihi.
Mar. Quicquid sit, aperire utrique meliu'st.
Eva. Hei mihi, hei gnatae vicem.
Mar. At te comprime qua queas Ratione, si sapis.
Eva. Sine verò.
Mar. Tamet- Si neque mihi minus istuc malè est. Age Vice agamus mutua. Ulcus quod tuum est, uti Retegas, tu scies meum.
Eva. Age, age: tamet- Si quid nam istuc proderit?
Mar. Etiam pergis?
Eva. Age jam Scies.
Mar. Levius te premet, aliis quod exprimis.
Eva. Gnatam dedit olim summi patris mihi Benignitas, suam ad ipsius imaginem, Psyche cui nomen addidi: quod animae Haud secus, ac in loco, mihi erat, propriae. Quid multis? Hanc, cum fratre unà pubescere Dumb coepit, mox abrupto aetatis stamine, Haerentem abripuit mors ingrata amplexibus.
Eva. Gnatam dedit olim summi patris mihi Benignitas, suam ad ipsius imaginem, Psyche cui nomen addidi: quod animae Haud secus, ac in loco, mihi erat, propriae. Quid multis? Hanc, cum fratre unà pubescere Dum coepit, mox abrupto aetatis stamine, Haerentem abripuit mors ingrata amplexibus.
Mar. Morbon' aut casu alio periit?
Eva. Pomi scilicet Infoelix dumb praegusto morsum, pessimus Acherontico serpens quod aconito imbuit.
Eva. Pomi scilicet Infoelix dum praegusto morsum, pessimus Acherontico serpens quod aconito imbuit.
Mar. Miseram mihi tuam, gnatoeque vicem praedicas.
Eva. Imò nihil etiam in hac re miserum.
Mar. Hem quid est? Ah comprime tam longa haec precor suspiria: Quem tandem luctus mulier habebit modum?
Eva. Vix dumb supremam moribunda edidit vocem, Mox Stygiis Satan advolat è faucibus, Luridus, ater, atrox, piccus, proferens Scriptam è decretis nescio quam syngrapham: Qua Psychen, jure meam, vendicat sibi. Denique vi correptam, me invita, filiam, Perpetuos in barathrum ad cruciatus detulit.
Eva. Vix dum supremam moribunda edidit vocem, Mox Stygiis Satan advolat è faucibus, Luridus, ater, atrox, piccus, proferens Scriptam è decretis nescio quam syngrapham: Qua Psychen, jure meam, vendicat sibi. Denique vi correptam, me invita, filiam, Perpetuos in barathrum ad cruciatus detulit.
Mar. Quid ais?
Eva. In perpetuos secum carceres, Satan, meam a vulsit Psychen, mea viscera: Ibi perpetuis sine ope misera in maeroribus, ⟨p. 13⟩Mancipium, Daemonis agit arbitrio.
Mar. Sed quid frater adolescens interim? illéne Vivit?
Eva. Soma nempe? Nescio: Nomocrates Et hunc tyrannus captivum abduxit, suo ac Lictori Thanato in servitutem tradidit: Relictis, ex Ecclesia, tribus domi, Uxore, parvulis, Asia, Europo, Africo.
Mar. Miseret me nimis utriusque. At nulla interim Auxilii lux affulget?
Eva. Nisi quae omnibus.
Mar. Quaenam illa?