Actus IV. Scena VI. Trimetri.
pp. 76–7919 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Actus IV. Scena VI. Trimetri.
Dioctes. Africus. Europus. Proh Ditis polingens numen. Quid hic satis Exultem gestiens? Nunquam qui laetius In vita viderim quicquam succedere, Nec virgula magis divina. Vix adhuc In basilicam irruimus: moribundus miser Expirat praesul. Arripit ex tempore Occasionem noster ilico. Vah illius Quid ego pingam hypocrisim?
Dioctes. Africus. Europus. PRoh Ditis polingens numen. Quid hic satis Exultem gestiens? Nunquam qui laetius In vita viderim quicquam succedere, Nec virgula magis divina. Vix adhuc In basilicam irruimus: moribundus miser Expirat praesul. Arripit ex tempore Occasionem noster ilico. Vah illius Quid ego pingam hypocrisim?
Afric. Hem quae haec est fabula?
Dioct. Primùm quàm vero vultu sanctimoniam Simulans scelus, lumina convertit omnium? Virtutis si vidisse' exemplar diceres Nomocratem secum semper habere in ulnulis: ⟨p. 77⟩Mox donariis proceres sensim facere suos: Dehine in plebis quoque gratiam subrepere. Demum ubi suavem luc•i videt odorem omnibus, Coepit tentare animos, jamque cominus Cruciferas admovere machinas. proh fidem, Quid non expugnant auti tormenta sacra? Quid Verbis opus? Comitia adsunt, praeda nos Penes est facta. Denique quòd ego pol Hercle meros triumpho panegyricos: