A40366:605
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne FoxoChristus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo
Christus triumphans comoedia apocalyptica / author Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editor T. C. Sidn. collegii, A. M.Christus triumphans comoedia apocalyptica / autore Joanne Foxo ; edita est olim Basileae, anno 1556 ; Nunc denuo edita ... Editore T. C. Sidn. collegii, A. M.
Londini : Impensis Rob. Clavel, 1672
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Dioct. Primùm quàm vero vultu sanctimoniam Simulans scelus, lumina convertit omnium? Virtutis si vidisse' exemplar diceres Nomocratem secum semper habere in ulnulis: ⟨p. 77⟩Mox donariis proceres sensim facere suos: Dehine in plebis quoque gratiam subrepere. Demum ubi suavem luc•i videt odorem omnibus, Coepit tentare animos, jamque cominus Cruciferas admovere machinas. proh fidem, Quid non expugnant auti tormenta sacra? Quid Verbis opus? Comitia adsunt, praeda nos Penes est facta. Denique quòd ego pol Hercle meros triumpho panegyricos:
Eur. Quos hic triumphos praedicat?
Afric. Rogita.
Dioct. Quisnam homo Loquitur? hem, numnam plus satis; quod dixeram? Prior hos occupo. Amici quid vobis hic statio est? Pannosa quaeso quae penuria haec? Viri Qui haud estis improbi.