Act 1
pp. 7–21114 passagespart 3 of 3
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sat. Sed age sua Coelicolae trophaea erigant municipes: 1Nos tertiam tamen stellarum ducimus Partem. Postremò in terris, si coelo haud licet, Invitis astris •tiam ipsis, regnabimus, Arbitrio legeque noStra uti volumus. Mirari nec satis qu•o, quis tam potens Michaelis hyperaspistes is •uit, Qui tantum in coelo stratagema hoc dedit. Verùm quid nunc primum exequar? Sequimini Huc intro Furiae: quid Psyche jam gerat, Reliquique, visam: his duplicata tormina Faxo, haec dum ira est recens. At at evax quid hic Reperio? Nullus sum: numen sentio. Quis tam audax, è meis populator atriis, ⟨p. 19⟩Etiam Psychen meam ductat? domi ac foris Videns nolensque mulctor.
- 1Apoc. 12.
Actus I. Scena IV. Tetrametri Acatalectici.
Christus redivivus, Psyche, Satan, Psychephonus, Adopylus, Thanatus, Raphael angelus. Exi ergo mea Mecum Psyche.
Christus redivivus, Psyche, Satan, Psychephonus, Adopylus, Thanatus, Raphael angelus. EXi ergo mea Mecum Psyche.
Psych. Tua verò, quicquid sum, mi Jesus, maximo Merito tuo.