1OMnis ludex justus misericordiam & judicium liberet in omnibus, ut inprimis per rectam scientiam, dicat emendationē secundum culpam, & eam tamen admensuret propter indulgentiam. Quaedam culpae reputantur à bonis judicibus, secundū rectum emendandae Quaedam per Dei misericordiam condonandae. Judicia debent esse sine omni haderunga, quod non parcatur diviti alicui, vel egeno, amico, vel-inimico jus publicum recitari. Nihil autem iniustius est, quàm susceptio munerū pro judicio subuertendo: Quia munera excaecant corda sapientum, & subuertunt verba justorum,2 Dominus Jesus dixit: In quo judicio judicaveritis judicabimini. Timeat omnis judex ac diligat Deum judicem suum, ne in die judioij mutus fiat, & humiliatus ante oculos judicis cuncta videntis. Qui innocentem opprimit, & dimittit noxium pro pecunia, vel amicitia, vel odio, vel quacunque factione, opprimetur ab omnipotente judice. Et nullus Dominus, nulla potestas, stultos aut improbos judices constituant, quia stultus per ignaviam,3 improbus per cupiditatem vitat, quam didicit veritatem. Graviùs enim lacerantur pauperes à pravis judicibus, quàm à cruentis hostibus. Nullus hostis acerbior, nulla pestis efficacior quàm familiaris inimicus. Potest aliquoties homo fuga, vel defensione vitare pravos inimicos. Non ita possunt judices, quoties aduersus subditos malis desiderijs inflammantur. Saepe etiam boni judices habent malos vicarios & ministros nephandos: quorum reatibus ipsi domini constringuntur, si non •os coerceant, & à rapacitate cohibeant.4 Quia dominus & minister seculorum ait: Non solùm malè agentes, sed omnes consentientes digni sunt aeterna morte. Saepe etiam pravi judices judicium pe• uertunt, vel respectant & non finiunt causam, donec voluntas eorum impleatur. Et quando judicant, non opera, sed munera considerant. Impij judices, juxta verbum sapientum, sicut rapaces lupi vesper nil residuant usque mane,5 id est, de praesenti solum vita cogitant, de futura nihil considerant. Malorum praepositorum mos est, ut quicquid possunt, auferant: & vix necessarium parum quid relinquant sustentationi. Iracundus judex non potest attendere rectam judicij satisfactionem. Nam per furoris excoecationem, non perspicit rectitudinis claritatem. Justum judicium, ubi non persona consideratur. Scriptum est: Non attendas personam hominis in judicio, nec pro aliquo facies, ut à vero declines, & iniustè judices.
1OMnis ludex iustus misericordiam & iudicium liberet in omnibus, vt inprimis per rectam scientiam, dicat emendationē secundum culpam, & eam tamen admensuret propter indulgentiam. Quaedam culpae reputantur à bonis iudicibus, secundū rectum emendandae Quaedam per Dei misericordiam condonādae. Iudicia debent esse sine omni haderunga, quod non parcatur diuiti alicui, vel egeno, amico, vel-inimico ius publicum recitari. Nihil autem iniustius est, quàm susceptio munerū pro iudicio subuertendo: Quia munera excaecant corda sapientum, & subuertunt verba iustorum,2 Dominus Iesus dixit: In quo iudicio iudicaueritis iudicabimini. Timeat omnis iudex ac diligat Deum iudicem suum, ne in die iudioij mutus fiat, & humiliatus ante oculos iudicis cuncta videntis. Qui innocentem opprimit, & dimittit noxium pro pecunia, vel amicitia, vel odio, vel quacunque factione, opprimetur ab omnipotente iudice. Et nullus Dominus, nulla potestas, stultos aut improbos iudices constituāt, quia stultus per ignauiam,3 improbus per cupiditatem vitat, quam didicit veritatem. Grauiùs enim lacerātur pauperes à prauis iudicibus, quàm à cruentis hostibus. Nullus hostis acerbior, nulla pestis efficacior quàm familiaris inimicus. Potest aliquoties homo fuga, vel defensione vitare prauos inimicos. Non ita possunt iudices, quoties aduersus subditos malis desiderijs inflammantur. Saepe etiam boni iudices habent malos vicarios & ministros nephādos: quorum reatibus ipsi domini constringuntur, si non •os coerceant, & à rapacitate cohibeant.4 Quia dominus & minister seculorum ait: Non solùm malè agentes, sed omnes consentientes digni sunt aeterna morte. Saepe etiam praui iudices iudicium pe• uertunt, vel respectant & non finiunt causam, donec voluntas eorum impleatur. Et quando iudicant, non opera, sed munera considerant. Impij iudices, iuxta verbum sapientum, sicut rapaces lupi vespere nil residuant vsque mane,5 id est, de praesenti solum vita cogitant, de futura nihil considerant. Malorum praepositorum mos est, vt quicquid possunt, auferant: & vix necessarium parum quid relinquant sustentationi. Iracundus iudex non potest attendere rectam iudicij satisfactionem. Nam per furoris excoecationem, non perspicit rectitudinis claritatem. Iustum iudicium, vbi non persona consideratur. Scriptum est: Non attendas personam hominis in iudicio, nec pro aliquo facies, vt à vero declines, & iniustè iudices.
- 1A lessen for all Judges and Justices.A lessen for all Iudges and Iustices.
- 2Bribes.Brybes.
- 3Evil Judges worse in a common wealth, then bloody enemies.Euill Iudges worse in a common wealth, then bloudy enemies.
- 4Wicked officers.
- 5Against wicked Judges.Agaynst wicked Iudges.