The Act against Priests marriage concluded in the Councell at Winchester, under Anselm, An. 1104.The Acte against Priestes mariage concluded in the Councell at Winchester, vnder Anselme, An. 1104.
pp. 11678 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
The Act against Priests marriage concluded in the Council at Winchester, under Anselm, An. 1104.
The Acte against Priestes mariage concluded in the Councell at Winchester, vnder Anselme, An. 1104.
1HAEc sunt statuta de Archidiaconibus, Praesbyteris, & Canonicis in quocunque gradu constitutis, quae Wintoniae statuerunt Anselmus Archiepiscopus Cantuariensis, & cum eo Girardus Archiepiscopus Eboracensis, & omnes alij Angliae Episcopi, in praesentia gloriosi Regis Henrici, assensu omnium Baronum suorum▪ Statutum est ut Praesbyteri, & Diaconi castè vivant, & foeminas in domibus suis non habeant praeter proxima consanguinitate sibi junctas, secundum hoc quod sancta Nicena Synodus de•ini••t. Illi verò praesbyteri, diaconi, sive subdiaconi, qui post interdictum Londonensis Concilij, foeminas suas tenuerint vel alias duxerint, si elegerint in sacris ordinibus remanere, jurent quòd cum eis carnale commertium non habebunt amplius. Statutum est etiam ut praedictae foeminae in domo cum eis scienter non conueniant, neque huiusmodi faeminae in territorio Ecclesiae habitent. Si autē propter aliquam honestam causam eos colloqui oporteat, cum duobus ad minus legitimis testibus extra domum colloquantur. Si verò in duobus aut tribus legitimis testibus vel publica parochianorum fama, aliquis eorū accusatus fuerit, quòd hoc statutum transierit, purgabit see adiunctis secum ordinis sui idoneis testibus, sex si praesbyter, quinque si diaconus, quatuor si subdiaconus sueriti Cui autem haec purgatio defecerit, ut transgressor sacri statuti judicabitur. Illi verò praesbyteri qui divini altaris & sacrorum ordinum contemptores praeelegerint cum uxoribus suis habitare, à divino officio remoti, extra *hortum ponantur, infames pronunciati. Eadem sententia Archidiaconos & Canonicos omnes complectitur & de abiurandis uxoribus, & de vitanda earum conuersatione, & de districtione censurae si statuta transgressi fuerint. Jurabunt & Archidiaconi omnes quòd pecuniam non accipient pro tolleranda transgressione huius statuti. Sed neque ullo modo tollerabunt praesbyteros uxoratos cantare, vel vicarios habere, & quòd ipsi non dissimulabunt per Archidiaconos suos hoc inquirere, & fideliter episcopis suis renunciabunt, & attentè, & fideliter de exequenda huius rei vindicta Episcopos suos adivvabunt. Qui verò Archidiaconus vel Diaconus hoc jurare noluerit, Archidiaconatum vel Diaconiam irreparabiliter perdet.