pp. 11692 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
1Sciant praesentes & futuri quòd nos Thomas de Billeston Clericus & Leticia uxor mea, dedimus, concessimus, & hac praesenti carta nostra confirmavimus Gerardo Filio Alexandri de Wiston & Cicilie uxori suae, omnia illa burgagia, mesuagia: gardina, curtilagia, terras, tenementa, parta & edificia, seldas cum redditibus, seruitijs, pascuis, communis, pasturis & caeteris omnib. pertinentijs suis in feodo de Banquel, quae habuimus ex dono & feofamento dicti Gerardi: Habendum & tenendum dictis Gerardo & Ciciliae uxorisuae ad totam vitam eorundem de nobis & haeredibus nostris, liberè, quietè, benè, & in pace, cum omnibus suis pertinentijs: faciendo inde annuatim nobis & haeredibus nostris, praedict Gerardus & Caecilia ad totam eorum vitam, unum denarium argenti ad festum S. Michaelis, & faciendo etiam pro nobis & haeredibus nostris capitali Domino feodi illius seruitia, inde annuatim d•bita & consueta.2 Et nos vero praedicti Thomas & Letitia & nostri haeredes omnia praedicta burgagia, mesuagia, gardina curtilagia, terras, tenementa, prata & edificia; seldas cum redditibus, seruitijs, pascuis, communis pasturis, & caeteris omnibus pertinentijs suis praedictis Gerardo & Caeciliae ad totam vitam eorundem contra omnes gen•es warrantizabimus. In cuius rei testimoniū huic praesenti cartae nostrae sigilla nostra apposuimus: His testibus, Thoma de Beley, Radulpho Co••errel. Will de Crū ford▪ Williel. de Gratton, Nic. de Crumford in Banquel, Rad. Bercar•o in eadem, Rob. de Walley in eadem, & alijs.
1SCiant praesentes & futuri quòd nos Thomas de Billeston Clericus & Leticia vxor mea, dedimus, concessimus, & hac praesenti carta nostra confirmauimus Gerardo Filio Alexādri de Wiston & Cicilie vxori suae, omnia illa burgagia, mesuagia: gardina, curtilagia, terras, tenementa, parta & edificia, seldas cum redditibus, seruitijs, pascuis, communis, pasturis & caeteris omnib. pertinentijs suis in feodo de Banquel, quae habuimus ex dono & feofamento dicti Gerardi: Habendum & tenendum dictis Gerardo & Ciciliae vxorisuae ad totam vitam eorundem de nobis & haeredibus nostris, liberè, quietè, benè, & in pace, cum omnibus suis pertinentijs: faciendo inde annuatim nobis & haeredibus nostris, praedict Gerardus & Caecilia ad totam eorum vitam, vnum denarium argenti ad festum S. Michaelis, & faciendo etiam pro nobis & haeredibus nostris capitali Domino feodi illius seruitia, inde annuatim d•bita & consueta.2 Et nos vero praedicti Thomas & Letitia & nostri haeredes omnia praedicta burgagia, mesuagia, gardina curtilagia, terras, tenementa, prata & edificia; seldas cum redditibus, seruitijs, pascuis, communis pasturis, & caeteris omnibus pertinentijs suis praedictis Gerardo & Caeciliae ad totam vitam eorundem contra omnes gen•es warrantizabimus. In cuius rei testimoniū huic praesenti cartae nostrae sigilla nostra apposuimus: His testibus, Thoma de Beley, Radulpho Co••errel. Wil de Crū ford▪ Williel. de Gratton, Nic. de Crumford in Banquel, Rad. Bercar•o in eadem, Rob. de Walley in eadem, & alijs.