pp. 11692 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
UNiversis ad quos praesens scriptum peruenerit, Leticia quae fuit uxor Thomae de Bylleston, salutem in domino. Noveritis me in pura viduitate mea concessisse & confirmasse pro me & haeredibus meis Gerardo filio Alexandri de Wyston, & Caecillae uxori suae omnes terras & tenementa cum omnibus pertinentijs suis in Banquell, quae idem Gerardus & Cicilia uxor eius habent ex concessione Thomae de Bylleston quondam viri mei: Habendū & tenendum eisdem Gerardo & Ciciliae ad totam vitam eorundem de me & haeredibus meis liberè, quieté, cum omnibus pertinentijs suis: faciendo inde mihi & haeredibus meis unum denariū argenti ad festum S. Michaelis, & faciendo inde pro me & haeredibus meis capitalibus Dominis seruitia inde annuatim debita & consueta. Et ego praefata Leticia & haeredes meis praedicta tenementa cum pertinent. praedictis Gerardo & Ciciliae ad totam vitam eorundem contra omnes gentes warrantizabimus. In cuius rei testimonium praesentibus sigillum meum apposui: His testibus Rob▪ le Walley, Rob. le Taylor, & alijs. Datum apud Banquell, die veneris proximo post festum Annunciationis beatae Mariae, anno regni Regis Edwardi filij Regis Edwardi nono.
VNiuersis ad quos praesens scriptum peruenerit, Leticia quae fuit vxor Thomae de Bylleston, salutem in domino. Noueritis me in pura viduitate mea concessisse & confirmasse pro me & haeredibus meis Gerardo filio Alexandri de Wyston, & Caecillae vxori suae omnes terras & tenementa cum omnibus pertinentijs suis in Banquell, quae idem Gerardus & Cicilia vxor eius habent ex concessione Thomae de Bylleston quondam viri mei: Habendū & tenendum eisdem Gerardo & Ciciliae ad totam vitam eorundem de me & haeredibus meis liberè, quieté, cum omnibus pertinentijs suis: faciendo inde mihi & haeredibus meis vnum denariū argenti ad festum S. Michaelis, & faciendo inde pro me & haeredibus meis capitalibus Dominis seruitia inde annuatim debita & consueta. Et ego praefata Leticia & haeredes meis praedicta tenementa cum pertinent. praedictis Gerardo & Ciciliae ad totam vitam eorundem contra omnes gentes warrantizabimus. In cuius rei testimonium praesentibus sigillum meum apposui: His testibus Rob▪ le Walley, Rob. le Taylor, & alijs. Datum apud Banquell, die veneris proximo post festum Annunciationis beatae Mariae, anno regni Regis Edwardi filij Regis Edwardi nono.