An other Epistle of the young Prince Edward to the Archb. his Godfather.
pp. 13953 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
An other Epistle of the young Prince Edward to the Archb. his Godfather.
Etsi puer sum colendissime Susceptor, non tamen immemor sum vel officij erga te mei,1 vel humanitatis tuae quam indies mihi exhibere studes. Nō exciderunt mihi humanissimae tuae litterae pridie divi Petri ad me datae. Quibus ante hac respondere nolui, non quòd illas neglexerim, aut non minerim, sed ut illarum diuturna meditation fruerer, fiddlyue memoria reponerem, atque demum bene ruminatis pro mea virili responderem. Proinde affectum erga me tuum verè paternum, quem in illis expressisti, amplector & veneror, optoque ut multos vivas annos, tuoque pio ac salubri consilio pergas esse mihi venerandus pater. Nam pietatem ante omnia mihi amplectendam & exosculandam esse duco, quoniam divus Paulus dicit:2 Pietas ad omnia utilis est▪ Optimè valeat tua paternitas in plurimos annos.
ETsi puer sum colendissime Susceptor, non tamen immemor sum vel officij erga te mei,1 vel humanitatis tuae quam indies mihi exhibere studes. Nō exciderūt mihi humanissimae tuae litterae pridie diui Petri ad me datae. Quibus ante hac respondere nolui, non quòd illas neglexerim, aut non minerim, sed vt illarum diuturna meditatione fruerer, fideliue memoria reponerem, atque demum bene ruminatis pro mea virili responderem. Proinde affectum erga me tuum verè paternum, quem in illis expressisti, amplector & veneror, optoque vt multos viuas annos, tuoque pio ac salubri consilio pergas esse mihi venerandus pater. Nam pietatem ante omnia mihi amplectendam & exosculandam esse duco, quoniam diuus Paulus dicit:2 Pietas ad omnia vtilis est▪ Optimè valeat tua paternitas in plurimos annos.