The answer of the Archbishop to Prince Edwards Epistle.The aunswere of the Archbishop to Prince Edwardes Epistle.
pp. 13952 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
The answer of the Archbishop to Prince Edwards Epistle.
The aunswere of the Archbishop to Prince Edwardes Epistle.
1NOn magis poterit ipsa me seruare salus (fili in Christo charissime) quam salus tua. Mea vita non dicenda est vita absque tua & salute & valitudine. Quapropter cum te incolumem ac saluum intelligo, vitam etiam mihi integram esse & incolumem sentio.2 Neque certè absentia mea tam est iniucunda tibi quàm sunt litterae tuae periucundae mihi. Quae arguunt tibi juxta adesse & ingenium dignum tanto principe, & praeceptorem dignum tanto ingenio. Ex quibus tuis litteris te sic litteras video collar, ut interim doctrinae coelestis tua nequaquam minima sit cura: quae cuicunque sit curae, non potest illum quaevis cura frangere. Perge igitur qua via incoepisti Princeps illustrissime, & Spartam quam nactus es hanc orna, ut quam ego per literas video in te virtutis lucem, eadem olim illuminet universam tuam Angliam. Non scribam prolixius, tum quidem ut me intelligas brevitate non nihil affici, tum etiam quod credam te aetate quidem adhuc paruulum paruo gaudere, & similem simili: tum etiam praeterea ne impolita mea oratio in causa sit, quò generosa illa tua indoles barbariae vitium contrahat.
1NOn magis poterit ipsa me seruare salus (fili in Christo charissime) quam salus tua. Mea vita non dicenda est vita absque tua & salute & valitudine. Quapropter cum te incolumem ac saluum intelligo, vitam etiam mihi integram esse & incolumem sentio.2 Neque certè absentia mea tam est iniucunda tibi quàm sunt litterae tuae periucundae mihi. Quae arguunt tibi iuxta adesse & ingenium dignum tanto principe, & praeceptorem dignum tanto ingenio. Ex quibus tuis litteris te sic litteras video colere, vt interim doctrinae coelestis tua nequaquam minima sit cura: quae cuicunque sit curae, non potest illum quaeuis cura frangere. Perge igitur qua via incoepisti Princeps illustrissime, & Spartam quam nactus es hanc orna, vt quam ego per literas video in te virtutis lucem, eadem olim illuminet vniuersam tuam Angliam. Nō scribam prolixius, tum quidem vt me intelligas breuitate non nihil affici, tum etiam quod credam te aetate quidem adhuc paruulum paruo gaudere, & similem simili: tum etiam praeterea ne impolita mea oratio in causa sit, quò generosa illa tua indoles barbariae vitium contrahat.