Master Stokes Oration to Queen Maryes Visitors at Cambridge, An. 1557. Jan. 11.Maister Stokes Oration to Queene Maryes Visitors at Cambridge, An. 1557. Ian. 11.
pp. 1957–196134 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Master Stokes Oration to Queen Mary's Visitors at Cambridge, An. 1557. Jan. 11.
Maister Stokes Oration to Queene Maryes Visitors at Cambridge, An. 1557. Ian. 11.
1Academia, Reverendi Patres, in expectation aduentus vestri sollicita aliquandiu fuit, nunc praesentia dominationum vestrarum valde recreata libentissime vultus vestros intuetur, & ad apertam voluntatis suae testificationem, ecce universa see suasque opes effudit. Conuenit in hunc locum tota Cantabrigiae frequentia, adsunt omnes ordines, de quorum certa mihi & explorata ad hanc rem voluntate, illud publica fide apud dominationes vestras affirmo, eos & separatim singulos, & coniunctim omnes optatissimum hunc aduentum mirificis studijs, & consentientibus animis gratulari. Illud enim omnium animis habemus persuasum, & negotium hoc quod hodierno die, favente Deo, excellentia vestra auspicatur, ad academiae rationes fore accommodum, neque in re, ad communem salutem tam necessaria, operam aliquando vestram nobis defuturam. Permulta sunt ad hanc opinionem confirmandam, sed caetera non persequor: ea tantum oratione attingam, quae ita intimè cum praesenti negotio cohaerent, ut divelli ab eo disiungique nulla ratione possint. Atque sunt illa quidem numero certa & finita: verum re & virtute, ita immensa, ut nulla dicendi facultate mea plene comprehendi possent: uoniam tamen & antea sum professus summam esse academiae laetitiam, eamque justis de causis in aduentu vestro susceptam, quaeso à vobis, ut dum eas breviter recenseo faciles mihi aures praebeatis.
1ACademia, Reuerendi Patres, in expectatione aduentus vestri sollicita aliquandiu fuit, nunc praesentia dominationum vestrarum valde recreata libentissime vultus vestros intuetur, & ad apertam voluntatis suae testificationem, ecce vniuersa se suasque opes effudit. Conuenit in hunc locum tota Cantabrigiae frequentia, adsunt omnes ordines, de quorum certa mihi & explorata ad hanc rem voluntate, illud publica fide apud dominationes vestras affirmo, eos & separatim singulos, & coniunctim omnes optatissimum hunc aduentum mirificis studijs, & consentientibus animis gratulari. Illud enim omnium animis habemus persuasum, & negotium hoc quod hodierno die, fauente Deo, excellentia vestra auspicatur, ad academiae rationes fore accommodum, neque in re, ad communem salutem tam necessaria, operam aliquando vestram nobis defuturam. Permulta sunt ad hanc opinionem confirmandam, sed caetera non persequor: ea tantum oratione attingam, quae ita intimè cum praesenti negotio cohaerent, vt diuelli ab eo disiungique nulla ratione possint. Atque sunt illa quidem numero certa & finita: verum re & virtute, ita immensa, vt nulla dicendi facultate mea plene comprehendi possent: uoniam tamen & antea sum professus summam esse academiae laetitiam, eamque iustis de causis in aduentu vestro susceptam, quaeso à vobis, vt dum eas breuiter recenseo faciles mihi aures praebeatis.