Post quam enim singulari & praestantissima virtute Cardinalis Poli, legati è superiorum temporum caligine, & tenebris, lucem in republica respicere coepimus, una certè gravissima etiam superioris aetatis mala sensimus, quibus profecto infinitis & miserrimis etsi antea premeremur, tamen ad calamitatis nostrae magnitudinem accessit eiusdem ignoratio, ut (mea quidem opinion) eo simus magis miserabiles judicandi, quòd tam turbulenta tempestate jactati ne moveri quidem nos, tam gravi & periculoso haeresis morbo oppressi, aut aegrotare mentes nostras, non intelleximus. Valde enim periculosa est aegrotatio illa, quaecunque sine doloris sensu naturam conficit, & affectos saepe priùs extinguit, quam aegrotare se fateantur. Eiusmodi morbo Academia laborabat, quae ad alias fortasse res satis ingeniosa & solers, in hac Religionis causa, propter caput Ecclesiae laesum, unde omnis sentiendi vis est, omnino hebes, stupida, & sine mente fuit, quoad tertio ante hunc anno divina sanctissimi patris Julij Clementia Angliae ferè emortuae miserata, iterum nos Ecclesiae inserit, corpus sensusque recreate, cuius ope conualescens Britannia, quam certa gehennae pericula effugerit, quivis facile intelligit. Idem Academia cernit acutius, neque quicquàm mali uspiam accidisse putat, quo nostra Regio in hac religionis vastitate & schismate miserius fuerit afflicta. Non est opus recensere in hoc loco eversa Monasteria, spoliata Templa, strages sacerdotum, caedes nobilium, motus & tumultus populi, totius Regni egestatem, quae & si aliunde accidere possunt, tamen cum tam gravia sint ut opprimant, ultionis & vindictae potius quam probandi causa in malos & nocentes infligi putamus. Sed sunt ista fortunae ludibria, graviora sumus passi religionis & conscientiae detrimenta: pietas in Deum omnis evanuerat, virginalis sacerdotum professio ad libidinem soluta est, animus quasi consopitus jacebat, quem nullae Ceremoniae excitabant, ipsa mens opinionum varietate ita distracta, ita sibi ipsi dissentiens, ut infinitis erroribus implicaretur. In his erant duo praecipue fontes, ex quorum rivulis & hausisse Academiam paulo liberalius, & illa potione ferme inebriatam confi•emur.
Post quam enim singulari & praestantissima virtute Cardinalis Poli, legati è superiorum temporum caligine, & tenebris, lucem in republica respicere coepimus, vna certè grauissima etiam superioris aetatis mala sensimus, quibus profecto infinitis & miserrimis etsi antea premeremur, tamen ad calamitatis nostrae magnitudinem accessit eiusdem ignoratio, vt (mea quidem opinione) eo simus magis miserabiles iudicandi, quòd tam turbulenta tempestate iactati ne moueri quidem nos, tam graui & periculoso haeresis morbo oppressi, aut aegrotare mentes nostras, non intelleximus. Valde enim periculosa est aegrotatio illa, quaecunque sine doloris sensu naturam conficit, & affectos saepe priùs extinguit, quam aegrotare se fateantur. Eiusmodi morbo Academia laborabat, quae ad alias fortasse res satis ingeniosa & solers, in hac Religionis causa, propter caput Ecclesiae laesum, vnde omnis sentiendi vis est, omnino hebes, stupida, & sine mente fuit, quoad tertio ante hunc anno diuina sanctissimi patris Iulij Clementia Angliae ferè emortuae miserata, iterum nos Ecclesiae inserit, corpus sensusque recreat, cuius ope conualescens Britannia, quam certa gehennae pericula effugerit, quiuis facile intelligit. Idem Academia cernit acutius, neque quicquàm mali vspiam accidisse putat, quo nostra Regio in hac religionis vastitate & schismate miserius fuerit afflicta. Non est opus recensere in hoc loco euersa Monasteria, spoliata Templa, strages sacerdotum, caedes nobilium, motus & tumultus populi, totius Regni egestatem, quae & si aliunde accidere possunt, tamen cum tam grauia sint vt opprimant, vltionis & vindictae potius quam probandi causa in malos & nocentes infligi putamus. Sed sunt ista fortunae ludibria, grauiora sumus passi religionis & conscientiae detrimenta: pietas in Deum omnis euanuerat, virginalis sacerdotum professio ad libidinem soluta est, animus quasi consopitus iacebat, quem nullae Ceremoniae excitabant, ipsa mens opinionum varietate ita distracta, ita sibi ipsi dissentiens, vt infinitis erroribus implicaretur. In his erant duo praecipue fontes, ex quorum riuulis & hausisse Academiam paulo liberalius, & illa potione ferme inebriatam confi•emur.