Omnia fato & absoluta necessitate fieri.
pp. 1961–19624 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Omnia fato & absoluta necessitate fieri.
Et per Martinum Lutherum & alios haeresiarchas proposita & damnata, quam à se etiam inuenta & fabricata, falsa & haeretica dogmata credendo, & sequendo, ac desuper etiam libros scribendo & imprimi faciendo, impressosue publicando in illisue scripta etiam hic publicè legendo, & in publicis disputationibus defendendo, ac in pertinacione & obstinatione huiusmodi permanendo, & decedendo, notorium non solum haereticum, sed haeresiarcham.
Et per Martinum Lutherum & alios haeresiarchas proposita & damnata, quam à se etiam inuenta & fabricata, falsa & haeretica dogmata credendo, & sequēdo, ac desuper etiam libros scribendo & imprimi faciendo, impressosue publicando in illisue scripta etiam hic publicè legendo, & in publicis disputationibus defendendo, ac in pertinacione & obstinatione huiusmodi permanendo, & decedendo, notorium non solum haereticum, sed haeresiarcham.
Paulum verò Phagium, qui praeter alia, quae haeresim sapiunt, ⟨p. 1962⟩ab eo in suis scriptis prolata, impiae memoriae Johannē Oecolampadium, ac Martinum Bucerum praedictum, necnon Philippum Melancthonem, & Johannem Brentium, notorios & insignes haeresiarchas, & eorum doctrinam, & in eius scriptis impressis & vulgo aeditis,1 non solum probando, sed summis laudibus attollendo, se non solum haereticis favere, sed eorum falsis dogmatibus assentire, & ea credere, & probare: ad eaque credē da,2 alios inducere, niti manifest see ostendit, & hic pro haeretico communiter & notoriè habitus & reputatus, in huiusmodi error impaenitens decessit, non solum haereticorum fautorem, sed haereicum fuisse, nec non eosdem Martinum Bucerum, & Paulum Phagiū excommunicationis & anathematis, ac alias quascunque contra huiusmodi personas, tam de jure communi, quàm per literas, processum, praedictorum statutas sententias, censuras & poenas damnabiliter incidisse & incurrisse: & eorum memoriam condemnandam esse, & condemnamus, ac eorum corpora & ossa quae hoc tempore perniciosissimi schismatis, & aliarum haeresium, in hoc regno vigentium, Ecclesiasticae fuerunt temere tradita sepulturae quatenus ab alijs fidelium corporibus, & ossibus discerni possunt juxta canonicas sanctions, exhumanda, & procul ab Ecclesia proijcienda, & exhumari & proijci mā damus, & eorum libros ac Scripturas, si quae hic reperiantur, publicè comburen. & comburi praecipimus: ac eosdem libros & Scriptuas quibuscunque, tam huius universitatis, quàm oppidi, & locorum eis adiacentium, personis, sub poenis, tam ex jure communi, quàm literis processuum praedictorum, seu quomodo libet alias contra haben. & legen. libros haereticos statutis, interdicimus.