pp. 1743–174411 passages
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
NIhil molestè feres sat scio, vir egregiè, ab homine Christiano christiané admoneri, quae res una (est Deus testis) nos hoc tempore animavit liberius tecum per literas (quando corā fandi copia negatur) confabulari supernonnullis, quae parum christiané in concione illa tua (sit modo concio & non verius multo Satyra quaedam insana dicenda) Magnesfeldiae effudisse mihi videbare. Ac primum quidem proverbio illo de fure & pastore (quanquam proverbij vocem parabolae vice mihi usurpasse videtur Evangelista) carpsit, ut recte & vere aiebas, Christus Scribarum & pharisaeorum (utpote deus,1 eoque [Greek or Hebrew]) vesaniam obduratamque incredulitatem, sed clam, sed tecté, sed in genere. Non aiebat, scribae & pharisaei ad unum fures sunt & latrones. Sed quid? Amen dico vobis qui non intrat per ostium in stabulum ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est & latro. Tu contra homo patentium intuitor non mentium rimator. Episcopi omnes, papae omnes, Rectores ecclesiarum omnes (te uno paucisque alijs, quos nescio tuae fa•inae hominibus, id enim sensisse videris, exceptis) vicarij omnes fures sunt, & latrones, quibus furibus, quibus latronibus suffocandis ne Angliae totius quidem canapū sufficere predicabas, aut verius dementabas, hyperbole forsan, ut semper usus, sed temeraria, sed audaci supra modum, sed truci, sed impia. Non est mi frater, non est sic temeré, si divo credimus Paulo, ante tempus judicandum, quod veniat Dominus qui & illuminabit abscondita tenebrarum, & manifestabit consilia cordium, Christus quoque ipse, judex vivorum & mortuorum, à deo patre constitutus temerariam eiusmodi proximi condemnationem apud Matthaeum, Christiano homini mihi sustulisse videtur, quum inquit: Nolite condemnare, ne condemnemini, nec tanti flagitij subticens poenam. Quo enim (inquit) judicio judicatis eo judicabitur de vobis, & qua mensura metimini, ea metientur vobis & alij. Volo hominum vitia taxari, volo sua scelera populo praedicari, annunciari, revelari, & si fieri possit, ob oculos pony, no debacchari in homines, eosque absentes, non poni lucem tenebras, & tenebras lucem, non dici bonum malum, & malum bonum, dulce amarum, & amarum dulce. Quod si fit, verendum ne dumb alius alium mordemus & devoramus, vicissim alius ab alio consumemur. An ista partius, imo modestius viris obijcienda, ipse videto. Novimus, & qui te transuersa tuentibus hirquis, & quo:
NIhil molestè feres sat scio, vir egregiè, ab homine Christiano christiané admoneri, quae res vna (est Deus testis) nos hoc tempore animauit liberius tecum per literas (quando corā fandi copia negatur) confabulari supernonnullis, quae parum christiané in concione illa tua (sit modo concio & non verius multo Satyra quaedam insana dicenda) Magnesfeldiae effudisse mihi videbare. Ac primum quidem prouerbio illo de fure & pastore (quanquam prouerbij vocem parabolae vice mihi vsurpasse videtur Euangelista) carpsit, vt recte & vere aiebas, Christus Scribarum & pharisaeorum (vtpote deus,1 eoque 〈non-Latin alphabet〉) vesaniam obduratamque incredulitatem, sed clam, sed tecté, sed in genere. Non aiebat, scribae & pharisaei ad vnum fures sunt & latrones. Sed quid? Amen dico vobis qui non intrat per ostium in stabulum ouium, sed ascendit aliunde, ille fur est & latro. Tu contra homo patentium intuitor non mentium rimator. Episcopi omnes, papae omnes, Rectores ecclesiarum omnes (te vno paucisque alijs, quos nescio tuae fa•inae hominibus, id enim sensisse videris, exceptis) vicarij omnes fures sunt, & latrones, quibus furibus, quibus latronibus suffocandis ne Angliae totius quidem canapū sufficere predicabas, aut verius dementabas, hyperbole forsan, vt semper vsus, sed temeraria, sed audaci supra modum, sed truci, sed impia. Non est mi frater, non est sic temeré, si diuo credimus Paulo, ante tempus iudicandum, quod veniat Dominus qui & illuminabit abscondita tenebrarum, & manifestabit consilia cordium, Christus quoque ipse, iudex viuorum & mortuorum, à deo patre constitutus temerariam eiusmodi proximi condemnationem apud Matthaeum, Christiano homini mihi sustulisse videtur, quum inquit: Nolite condemnare, ne condemnemini, nec tanti flagitij subticens poenam. Quo enim (inquit) iudicio iudicatis eo iudicabitur de vobis, & qua mensura metimini, ea metientur vobis & alij. Volo hominum vitia taxari, volo sua scelera populo praedicari, annunciari, reuelari, & si fieri possit, ob oculos poni, no debacchari in homines, eosque absentes, non poni lucem tenebras, & tenebras lucem, nō dici bonum malum, & malum bonum, dulce amarum, & amarum dulce. Quod si fit, verendum ne dum alius alium mordemus & deuoramus, vicissim alius ab alio consumemur. An ista partius, imo modestius viris obijcienda, ipse videto. Nouimus, & qui te transuersa tuentibus hirquis, & quo:
sed faciles nymphae riser sacello. Heu, heu, Latimere, quae te dementia caepit, ut mentireris, dixissem praedicares plures longe in Christi ecclesia fures esse, quam pastores, plures haedos quam oves? Non sic Cyprianus ille, non sic. Sed quid? Est, inquit, Deus verax, omnis autem homo mendax Stat confessorum, hoc est (ut ipse intelligit) pie Christianorum, pars major & melior in fidei suae robore, & in legis ac disciplina dominicae veritate, nec ab ecclesiae pace descedunt, qui se in ecclesia gratiam consequutos de Dei dignatione meminerunt. Atque hoc ipse ampliorem consequuntur fidei suae laudem, quod ab eorum perfidia segregati, qui juncti confessionis consortio fuerint, à contagionis crimine recesserunt. Vero illuminati evangelij lumine, pura & candida domini luce radiati, tam sunt in conseruanda Christi pace laudabiles, quam fuerunt in Diaboli congressione victores. Quae sanctissimi hominis sanctissima verba, ausim, te etiam reclamante de ea ipsa, quae nunc ecclesia, praedicare, vereque affirmare, quam ubi ex confessoribus Christi filij Dei vivi depinxisses, statim ubi esset gentium te nescire praedicabas. Dicebas enim, Quisquis cum Petro Christum Dei viventis filium fatetur, Petrus est, & de ecclesia, seu, uti ipse interpretabaris, congregatione, (subdola nimirum usus art, ac caeco potius praestigio) ac si hoc loci magis nihil ad Petrum, Christi in terris summum vicarium attineret, quam ex Christianis alium quemlibet. Esto, simus nos, ut Origenis utar verbis, aliquo modo Petrus, si dixerimus quod dixit Petrus. Tu es Christus, filius Dei vivi, non carne & sanguine nobis revelante, sed patre qui est in coelis mentem nostram illuminante, non alio dicendi genere dicemus haec nobis Petri competere verba, quam ipsi Petro? Absit procul, absit. Nam secundum Christi nomen omnes qui sunt illius, Christi dicuntur, dicente propheta: Ut saluos faciat Christos suos. Item, Nolite tangere Christos meos, & tum alio longe modo hic, alio illi unctionis vocabulo insigniuntur. Sanius certe Roterodamus cuius imitatorem, & sequacem strenuum in nonnullis video. Is (tu es Petrus & mox quae sequuntur) in primis in Romanū Pontificem, ut in christianae fidei principē competere ait, omnium semoto dubio, Annotation in 16. Math caput: quanquam plus aequo Origenianae sententiae inniti ibidem mihi videtur.
sed faciles nymphae risere sacello. Heu, heu, Latimere, quae te dementia caepit, vt mentireris, dixissem praedicares plures longe in Christi ecclesia fures esse, quam pastores, plures haedos quam oues? Non sic Cyprianus ille, non sic. Sed quid? Est, inquit, Deus verax, omnis autem homo mendax Stat confessorum, hoc est (vt ipse intelligit) pie Christianorum, pars maior & melior in fidei suae robore, & in legis ac disciplina dominicae veritate, nec ab ecclesiae pace descedunt, qui se in ecclesia gratiam consequutos de Dei dignatione meminerunt. Atque hoc ipse ampliorem consequuntur fidei suae laudem, quod ab eorum perfidia segregati, qui iuncti confessionis consortio fuerint, à contagionis crimine recesserunt. Vero illuminati euangelij lumine, pura & candida domini luce radiati, tam sunt in conseruanda Christi pace laudabiles, quam fuerunt in Diaboli congressione victores. Quae sanctissimi hominis sanctissima verba, ausim, te etiam reclamante de ea ipsa, quae nunc ecclesia, praedicare, vereque affirmare, quam vbi ex confessoribus Christi filij Dei viui depinxisses, statim vbi esset gentium te nescire praedicabas. Dicebas enim, Quisquis cum Petro Christum Dei viuentis filium fatetur, Petrus est, & de ecclesia, seu, vti ipse interpretabaris, congregatione, (subdola nimirum vsus arte, ac caeco potius praestigio) ac si hoc loci magis nihil ad Petrum, Christi in terris summum vicarium attineret, quam ex Christianis alium quemlibet. Esto, simus nos, vt Origenis vtar verbis, aliquo modo Petrus, si dixerimus quod dixit Petrus. Tu es Christus, filius Dei viui, non carne & sanguine nobis reuelante, sed patre qui est in coelis mentem nostram illuminante, non alio dicendi genere dicemus haec nobis Petri competere verba, quam ipsi Petro? Absit procul, absit. Nam secundum Christi nomen omnes qui sunt illius, Christi dicuntur, dicente propheta: Vt saluos faciat Christos suos. Item, Nolite tangere Christos meos, & tum alio longe modo hic, alio illi vnctionis vocabulo insigniuntur. Sanius certe Roterodamus cuius imitatorem, & sequacem strenuum in nonnullis video. Is (tu es Petrus & mox quae sequuntur) in primis in Romanū Pontificem, vt in christianae fidei principē competere ait, omnium semoto dubio, Annotatione in 16. Math caput: quanquam plus aequo Origenianae sententiae inniti ibidem mihi videtur.
Quod si dixerimus te authore aequaliter, & indiscriminatim haec de Petro, & omnibus christianis intelligi, incidemus in illam Lutheranam sententiam. Omnes Christianos esse sacerdotes, & Ordinatum nullam potestatē accipere, quam antea non habebat, sed deputari tantum ad licite utendum potestate, prius habita: quae sententia jam olim est ab ecclesia damnata.
Quod si dixerimus te authore aequaliter, & indiscriminatim haec de Petro, & omnibus christianis intelligi, incidemus in illam Lutheranam sententiam. Omnes Christianos esse sacerdotes, & Ordinatum nullam potestatē accipere, quam antea non habebat, sed deputari tantum ad licite vtendum potestate, prius habita: quae sententia iam olim est ab ecclesia damnata.
Ad haec aiebas Christum, quum minima vocaret praecepta, Scribarum & pharisaeorum allusisse impietate, qui ut sua eveherent, & amplificarent, minima dicebant divina. Multum hic discors es ab Origine, scripturarū interpret, saneque vigilantissimo, qui Homilia in Matthaeum quinta adeo non negat revera quaedam Dei praecepta dici, & esse minima, ut ex solutione, & obseruatione eorum minimum & magnum dici in regno coelorum nihil obscure praedicet. Simul pugnat quod tum Christus ipse seorsum à plebe & populo cum pauculis discipulis, suae celestis, tum solis doctrinae capacibus in monte versabatur, nihil interim cum Scribis, nihil cum Phariseis tractans, ut divina illa cō cione sua prorsus indignis.
Ad haec aiebas Christum, quum minima vocaret praecepta, Scribarum & pharisaeorum allusisse impietate, qui vt sua eueherent, & amplificarent, minima dicebant diuina. Multum hic discors es ab Origine, scripturarū interprete, saneque vigilantissimo, qui Homilia in Matthaeum quinta adeo non negat reuera quaedam Dei praecepta dici, & esse minima, vt ex solutione, & obseruatione eorum minimum & magnum dici in regno coelorum nihil obscure praedicet. Simul pugnat quod tum Christus ipse seorsum à plebe & populo cum pauculis discipulis, suae celestis, tum solis doctrinae capacibus in monte versabatur, nihil interim cum Scribis, nihil cum Phariseis tractans, vt diuina illa cō cione sua prorsus indignis.
Subiunxisti christian parum ut mihi videbatur, hominem christianum carnis acquiescentem desiderijs, non magis christianum esse, quam sit Judeus, quam sit Turcus. Hoc mihi non christianum, sed Oecolampadianum
Subiunxisti christiane parum vt mihi videbatur, hominem christianum carnis acquiescentem desiderijs, non magis christianum esse, quam sit Iudeus, quam sit Turcus. Hoc mihi non christianum, sed Oecolampadianum
*Desunt nonnulla, quae coniecturis forsan utcunque suppleri possunt ex sequente Latimeri responsione.
*Desunt nonnulla, quae coniecturis forsan vtcunque suppleri possunt ex sequente Latimeri responsione.
Sit opus, quàm ad beneficam Petri confessionem germanis fructibus referendam. Quid tu hic tibi velis nescio. Si est aliquis Petri primatus, is certe Catholico cuilibet pro viribus defendendus est. Est aliquis Petri primatus: alioqui Christi verbum inefficax est, (tibi dabo claves regni coelorum. &c.) Si nihil est opus ut defensetur Petri primatus, nihil est opus ut defensetur veritas. Et ob veritatem ad necem usque mortali cuilibet certandū. Non puto quenquam germanis fructibus refer posse beneficam Petri confessionem, negando Petri primatum benefica Petri confessio, an non est Jesum esse Christum filium Dei viventis? Dei filius est veritas. At non Christus, si nullus est Petri primatus. Hic foedè lapsus mihi videre. Nihil enim alienum esse puto à benefica Christi confessione, si quis pro viri•i sedem tueatur, & defenset apostolicam.
Sit opus, quàm ad beneficam Petri confessionem germanis fructibus referendam. Quid tu hic tibi velis nescio. Si est aliquis Petri primatus, is certe Catholico cuilibet pro viribus defendendus est. Est aliquis Petri primatus: alioqui Christi verbum inefficax est, (tibi dabo claues regni coelorum. &c.) Si nihil est opus vt defensetur Petri primatus, nihil est opus vt defensetur veritas. Et ob veritatem ad necem vsque mortali cuilibet certandū. Non puto quenquam germanis fructibus referre posse beneficam Petri confessionem, negando Petri primatum benefica Petri confessio, an non est Iesum esse Christum filium Dei viuentis? Dei filius est veritas. At non Christus, si nullus est Petri primatus. Hic foedè lapsus mihi videre. Nihil enim alienum esse puto à benefica Christi confessione, si quis pro viri•i sedem tueatur, & defenset apostolicam.
Apertissimum mendacium esse clamitas, Christum cum pauculis discipulis in monte seorsum a turba versa•ū fuisse. Apertissime tum mecum mentitus est Origenes, scripturarum interpres vigilantissimus, qui Homilia in Matthaeum 5. inquit: Descendente ⟨p. 1744⟩Jesu de monte, sequutae sunt eum turbaemultae, Docente vero domino in monte, discipuli erant cum ipso, quibus datum erat coelestis doctrinae nosce secreta, per quae salutis scientia brutorum corda salirent, coecorumque oculis per mundanae delectationis tenebras caligantibus, lucem patifacerent veritatis. Unde & dominus ad eos: Vos estis (inquit) sal terrae, vos estis & lumina mundi. Nunc vero descendente eo de monte, tubae secutae sunt eum. In montem scilicet ascendere nequaquam poterant, quia quos delictorum sarcinae deprimunt, ad mysteriorum sublimia, nisi abiecto onere scandere minime valent. Audis nostram, non tuam ab Origene probari sententiam.
Apertissimum mendacium esse clamitas, Christum cum pauculis discipulis in monte seorsum a turba versa•ū fuisse. Apertissime tum mecum mentitus est Origenes, scripturarum interpres vigilantissimus, qui Homilia in Matthaeum 5. inquit: Descendēte ⟨p. 1744⟩Iesu de monte, sequutae sunt eum turbaemultae, Docente vero domino in monte, discipuli erant cum ipso, quibus datum erat coelestis doctrinae nosce secreta, per quae salutis scientia brutorum corda salirent, coecorumque oculis per mundanae delectationis tenebras caligantibus, lucem patifacerēt veritatis. Vnde & dominus ad eos: Vos estis (inquit) sal terrae, vos estis & lumina mundi. Nunc vero descendente eo de monte, tubae secutae sunt eum. In montem scilicet ascendere nequaquam poterant, quia quos delictorum sarcinae deprimunt, ad mysteriorum sublimia, nisi abiecto onere scandere minime valent. Audis nostram, non tuam ab Origene probari sententiam.
Notas praeterea, quos nescio, tibi tum notissimos, alij nulli pseudopraedicatores, qui populo suadent christiano sat esse, si credit quemadmodum credit ecclesia, & nescire interim quid, aut quomodo credat, ita miserum vulgus ab ampliore dei agnitione querenda dehortando. Iniqua, & praeceps satis censura in verbi Dei ministros. Tales siqui sunt, debemus Lutheranae & haereticorum ecclesiae: in nostra esse nequeunt, quum pollicitus sit sponsus ad consummationem usque seculi se non deserturum sponsam suam ecclesiam. Quae dicis reliqua, quum sint mera conuitia, transeo.
Notas praeterea, quos nescio, tibi tum notissimos, alij nulli pseudopraedicatores, qui populo suadent christiano sat esse, si credit quemadmodum credit ecclesia, & nescire interim quid, aut quomodo credat, ita miserum vulgus ab ampliore dei agnitione querenda dehortando. Iniqua, & praeceps satis censura in verbi Dei ministros. Tales siqui sunt, debemus Lutheranae & haereticorum ecclesiae: in nostra esse nequeunt, quum pollicitus sit spōsus ad consummationem vsque seculi se non deserturum sponsam suam ecclesiam. Quae dicis reliqua, quum sint mera conuitia, transeo.
Quod satis declarat, quod postremo penè dicis argutè philosophatum me de justificatione fidei, interim mea nihil conuellens. An hoc est argutè philosophari de justificatione fidei, dicere fidem justificare, sed non solam, imo & opera suam habere justitiam, sed in fide, sed in charitate? Hoc ego arguebam quod opera diceres non justificare. Si hoc est philosophari, ego sum philosophatus, & non ego tantum, sed & Jacobus apostolus. Fides est, fateor, ut recte dixit Augustinus Fundamentum▪ & radix justae vitae, qua consequimur bonorum operum voluntatem, ac ita justitiam. Tantum ne putet quis justiciam sola animi existimatione finiri omni bono & pio excluso opere. Caetera, quum non agnoscis ego sepelio. Unum id adijciens, si been feceris, been recipies: sin autem male, ecce in foribus aderit peccatum tuum. Alias nacto otio abundantius. Interim vale. Derhamia.
Quod satis declarat, quod postremo penè dicis argutè philosophatum me de iustificatione fidei, interim mea nihil conuellens. An hoc est argutè philosophari de iustificatione fidei, dicere fidem iustificare, sed non solam, imo & opera suam habere iustitiam, sed in fide, sed in charitate? Hoc ego arguebam quod opera diceres non iustificare. Si hoc est philosophari, ego sum philosophatus, & non ego tantum, sed & Iacobus apostolus. Fides est, fateor, vt recte dixit Augustinus Fundamentum▪ & radix iustae vitae, qua consequimur bonorum operum voluntatem, ac ita iustitiam. Tantum ne putet quis iusticiam sola animi existimatione finiri omni bono & pio excluso opere. Caetera, quum nō agnoscis ego sepelio. Vnum id adijciens, si bene feceris, bene recipies: sin autem male, ecce in foribus aderit peccatum tuum. Alias nacto otio abundantius. Interim vale. Derhamia.