Ad ecclesiam verò ipsam quod attinet, sic accipiant, sibique persuadeant: Quae verè Christi ecclesia sit, ubicunque ea sit, ibi nos consistere: eiusque nos membra fidelissima profiteri. Cuius ecclesiae nomen quidem illi tenet, rem ipsam prorsus amiserunt. Quod quo dilucidius oculis cerni possit, utramque, & eam quae olim fuit, & quae nunc Romana ecclesia existat, acriori paulum juditio excutiamus, nostrosque hodie symmystas, si placet, cum primis illis superioris 1memoriae administris atque doctoribus, veluti [Greek or Hebrew] componamus. Ita fiet, ut quid utrinque intersit discriminis, facili diiudicatione intelligatur. Quippe verò illi quā solicitè olim ac reverenter sacrum hoc ministerii munus, ⟨image 50⟩quod legitima vocatione imponebatur, 2administrabant? quibus nihil erat cordi aut curae magis, quàm ut errantes docerent, feroces verbi potentia revincerent, mederentur deceptis. Accedebat ad hos do cendi labores, haud minor & vitae solicitudo, sic instituendae, ut non modò sanam ipsi conscientiam gererent, quae benè responderet apud Deum: sed ne quid etiam in vita videri posset, quod cuiquam esset offendiculo. Quorum omnis vita non in ocio & deliciis, sed in studio divinarum literarum, in propagando regno Christi impendebatur. Pastores erant ovium, sed nihilo minus oves & ipsi, non ovibus lupi, non humanis armati praesidiis, sed potentia fidei, sacra doctrina, pietatis studio, sincera charitate non tam admirabiles, quàm amabiles, ea denique morum comitate & spiritus imbuti mansuetudine, quae nec inimicos etiam laederet. Nihil vi gerebant, tantum utebantur gladio spiritus, & verbi potentia, non coniiciebant in vincula, non ad ignes rapiebant, neminem facultatibus excutiebant, non bella, non caedes spirabant illi, nec ad arma populos evocabant, nec principes inter se committebant unquam: ut ipsi pacifici, & pacis nuntii, ita quàm maximè ad pacem inuitabant omnes. Nunquam universales illi titulos affectârant, nec fiduciam ullam in improborum conspiratione, in seditiosis tumultibus, in fucis, in insidiosis consiliis reponebant. ⟨p. 47⟩Non sceptra principum excusserunt è manibus, nec ceruicibus unquam insultabant. Verùm sub ethnicis potestaribus quietè vivebant, studiosè caventes, ne quam seditionis occasionem darenr, exhibentes honorem, cui debebatur honour, vectigal cui vectigal, tributum cui tributum:
Ad ecclesiam verò ipsam quod attinet, sic accipiant, sibique persuadeant: Quae verè Christi ecclesia sit, vbicunque ea sit, ibi nos consistere: eiusque nos membra fidelissima profiteri. Cuius ecclesiae nomen quidem illi tenent, rem ipsam prorsus amiserunt. Quod quo dilucidius oculis cerni possit, vtramque, & eam quae olim fuit, & quae nunc Romana ecclesia existat, acriori paulum iuditio excutiamus, nostrosque hodie symmystas, si placet, cum primis illis superioris 1memoriae administris atque doctoribus, veluti 〈non-Latin alphabet〉 componamus. Ita fiet, vt quid vtrinque intersit discriminis, facili diiudicatione intelligatur. Quippe verò illi quā solicitè olim ac reuerenter sacrum hoc ministerii munus, ⟨image 50⟩quod legitima vocatione imponebatur, 2administrabant? quibus nihil erat cordi aut curae magis, quàm vt errantes docerent, feroces verbi potentia reuincerent, mederentur deceptis. Accedebat ad hos do cendi labores, haud minor & vitae solicitudo, sic instituendae, vt non modò sanam ipsi conscientiam gererent, quae benè responderet apud Deum: sed ne quid etiam in vita videri posset, quod cuiquam esset offendiculo. Quorum omnis vita non in ocio & deliciis, sed in studio diuinarum literarum, in propagando regno Christi impendebatur. Pastores erant ouium, sed nihilo minus oues & ipsi, non ouibus lupi, non humanis armati praesidiis, sed potentia fidei, sacra doctrina, pietatis studio, sincera charitate non tam admirabiles, quàm amabiles, ea denique morum comitate & spiritus imbuti mansuetudine, quae nec inimicos etiam laederet. Nihil vi gerebant, tantum vtebantur gladio spiritus, & verbi potentia, non coniiciebant in vincula, non ad ignes rapiebant, neminem facultatibus excutiebant, non bella, non caedes spirabant illi, nec ad arma populos euocabant, nec principes inter se committebant vnquam: vt ipsi pacifici, & pacis nuntii, ita quàm maximè ad pacem inuitabant omnes. Nunquam vniuersales illi titulos affectârant, nec fiduciam vllam in improborum conspiratione, in seditiosis tumultibus, in fucis, in insidiosis consiliis reponebant. ⟨p. 47⟩Non sceptra principum excusserunt è manibus, nec ceruicibus vnquam insultabant. Verùm sub ethnicis potestaribus quietè viuebant, studiosè cauentes, ne quam seditionis occasionem darēr, exhibentes honorem, cui debebatur honor, vectigal cui vectigal, tributum cui tributum:
- 1Veteris Romanae ecelesia cum horum temporum ecclesiastis comparatio.
- 2Veteris & apostolicae ecclesiae mores & instituta.