A01129:116
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed pergunt adhuc tamen argutari: Quid, inquiunt, 1an non uninersa Christi […] ubique Romanam ample […]? Age, & quid tū postea? proinde quise […] à side Romana, non potest non universam Christi ecolesiā abnegare. […] quid aliud respondeam, nisi ut utrumquenegem, & quod assumitur, & quod concluditur. Neque enim […] hanc, ⟨image 55⟩quae modò Romana dicitur, universam semper agnovit: neque adhuc agnoscit ecclesia per orbem universa. Quippe quae super fidem apostolicam, non Romanam fundata sit, Neque nos, si omnia & singula Romanae institutionis dogmata, quae nunc in usu percrebuerunt, non approbamus, sed respuimus, ecclesiam propterea universam deserimus. Atque ut hoc insuper fateamur, permagnam hodie vulgi partem Romanis institutis acquiescere, nobis tamen, non quid vulgo sit, sed quid veritas ferat, spectandum est: neque quae nunc Romana sit fides, sed quae prima fuerit, & quae nunc esse debeat, explorare oportebit. Ceriè qui ab erroribus, doctorum inscitia aut pravitate in ecclesiam inuectis, se recipit: non is ab ecclesia deficit, sed ecclesiae potius consulit. Quòd si Romanus pontifex, quique see magistros Romanae ecclesiae profitentur, talem nobis ecclesiam Romanam, quae nihil ab apostolica dissentiat, talem nobis fidem, quae non multis terrisque errotibus vitiata sit, commonstrabunt: meritò nos arguant defectionis. Sin id nequeant, sique ipsi multo priùs relicta Christi apostolorum, saniorisque ecclesiae disciplina, in novam quandam [Greek or Hebrew] see transtulerunt, judicet non iniquus lector, ubinam faba haec discessionis, in nos, an in illos potius cudenda sit.
Sed pergunt adhuc tamen argutari: Quid, inquiunt, 1an non vninersa Christi 〈…〉 vbique Romanam ample 〈…〉? Age, & quid tū postea? proinde quise 〈…〉 à side Romana, non potest non vniuersam Christi ecolesiā abnegare. 〈…〉 quid aliud respondeam, nisi vt vtrumquenegem, & quod assumitur, & quod concluditur. Neque enim 〈…〉 hanc, ⟨image 55⟩