A01129:129
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quid ergo, an quia ad fidem omnia revocat, 1praeterita hîc operum mention, propterea jinn micum fuisse piis operibus, aut fastidio aliquo sanctarum actionum id fecisse eum suspicabimur? Minimè verò. Caeterùm Romanenses isti in suis Summulariis, Sententionariis, Decretariis, Thomistis, resolutionibus plus nimio detriti, ac philosophicls argutiis, penè dixeram occaecati, sacram Christi mentem non recta satis ratione capiunt, nec scopum philosophiae Evangelicae, vimque eius, ac nativam indolem satis aduertunt, nee quid intersit inter legem & Evangelium, commodè diiudicant. Quippe quum lex tota in his tradendis praeceptis versatur, quibus vita 2in hoc seculo sanctè ac illibatè transigatur, quid hîc sequendum ac fugiendum, quo modo irritata 3sceleribus ira numinis placanda, immissaque supplicia lenienda, caeteraeque vitae huius 4pestes & calamitates vel amoliendae, vel deprecandae sunnt, edoceamur: Tū illa verò altera Evan gelicae praedicationis legatio longè altius feattollit, non ea propriè agens aut pertractans, quae ⟨image 63⟩unthuius vitae (quanquam & ad hanc etiam instituendam, commonefactiones quandoque salutares adhibet) sed vitae melioris ac fempiternae nun cium longè faustissimum adportet, aduersus infinitas & aeternas aerumnas, non huius modo seculi, sed quae universae naturae profundius incumbunt, nos erigit, ac consolatur: aduersus mortis & Diaboli inevitabilem impressionem, remedium ac victoriam aperit: quid nos Deo perditos conciliat, quibus denique modis peccatorum nexibus miserè impliciti, eluctemur ad perfectam justitiam, atque sempiternae beatitudinis gloriam, ea propriè, inquam, atting it atque indicat.
Quid ergo, an quia ad fidem omnia reuocat, 1praeterita hîc operum mentione, propterea iin micum fuisse piis operibus, aut fastidio aliquo sanctarum actionum id fecisse eum suspicabimur? Minimè verò. Caeterùm Romanenses isti in suis Summulariis, Sentētionariis, Decretariis, Thomistis, resolutionibus plus nimio detriti, ac philosophicls argutiis, penè dixeram occaecati, sacram Christi mentem non recta satis ratione capiunt, nec scopum philosophiae Euangelicae, vimque eius, ac natiuam indolem satis aduertunt, nee quid intersit inter legem & Euangelium, commodè diiudicant. Quippe quum lex tota in his tradendis praeceptis versatur, quibus vita