A01129:119
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Attamen rogabit hîc aliquis, quaenam istae 1labes existunt, quae errorum pestes in doctrina pontificia? Certè si huiusmodi res haec esset, tam perse obscura, ut non omnium pateret oculis, phisculū hîc mihi operae in dilatanda oratione insumendum arbitrarer. Sed tribuamus tamen aliquid ivvandae (si quid possumus) imperitorum inscitiae. A quibus juterim unum hoc astipulor atque contendo, oculos tantum aperire velint. Multos enim video, qui caeca pontificis admiration effascinati, erroribus abducuntur illius, non alia causa nisi quòd verum, quum videre possint, non velint. Quarè detractis velis & cortinis, res ipsas inspiciamus; totum que Palladium istud Romanum, non quid foris obtendat, sed quid intus atque in cute tegat, intueamur. Scio plausibile essenomen ecclesiae, venerandam Christi, Petri, Pauli mentionem, gratam priscae antiquitatis memoriam, permagnam maiorum autoritatem apostolicae unitatis, Catholicae consensionis ingens esse pondus: nec levem inesse clavibus pictatem, ubi verae sunt: ubi non sunt, nihil ad fallendum accommodatius. Non igitur nudos mihi titulos adferat Romana ecclesia, res ipsas ostendat. Quid externa venditet ambitio, non multum moror. Quid veritas re quidem ipsa comprobet, illud quaero, ac laboro scire. At quid reperio? Ut verbo ⟨p. 54⟩rem expediam. Inuersa omnia. Sub agnina pelle, immanes lupos: sub ornatu sponsae, pellicem Babylonicam: sub Christianorum infulis, satrapas, bellatores, viperas, excetras, tyrannos, incendiarios, hosts Christiani sanguinis, denique nihil minus, quàm quod praeseferunt: nihil magis referentes, quàm ipsos, propè dixerim Judaeos. Sit hoc, quod dico, vanitatis & impudentiae, nisi res ipsa luculentis conuincat argumentis.
Attamen rogabit hîc aliquis, quaenam istae 1labes existunt, quae errorum pestes in doctrina pontificia? Certè si huiusmodi res haec esset, tam perse obscura, vt non omnium pateret oculis, phisculū hîc mihi operae in dilatanda oratione insumendum arbitrarer. Sed tribuamus tamen aliquid iuuandae (si quid possumus) imperitorum inscitiae. A quibus iuterim vnum hoc astipulor atque contendo, oculos tantum aperire velint. Multos enim video, qui caeca pontificis admiratione effascinati, erroribus abducuntur illius, non alia causa nisi quòd verum, quum videre possint, non velint. Quarè detractis velis & cortinis, res ipsas inspiciamus; totum que Palladium istud Romanum, non quid foris obtendat, sed quid intus atque in cute tegat, intueamur. Scio plausibile essenomen ecclesiae, venerandam Christi, Petri, Pauli mentionem, gratam priscae antiquitatis memoriam, permagnam maiorum autoritatem apostolicae vnitatis, Catholicae consensionis ingens esse pondus: nec leuem inesse clauibus pictatem, vbi verae sunt: vbi non sunt, nihil ad fallendum accommodatius. Non igitur nudos mihi titulos adferat Romana ecclesia, res ipsas ostendat. Quid externa venditet ambitio, non multum moror. Quid veritas re quidem ipsa comprobet, illud quaero, ac laboro scire. At quid reperio? Vt verbo