A01129:106
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ad ecclesiam verò ipsam quod attinet, sic accipiant, sibique persuadeant: Quae verè Christi ecclesia sit, ubicunque ea sit, ibi nos consistere: eiusque nos membra fidelissima profiteri. Cuius ecclesiae nomen quidem illi tenet, rem ipsam prorsus amiserunt. Quod quo dilucidius oculis cerni possit, utramque, & eam quae olim fuit, & quae nunc Romana ecclesia existat, acriori paulum juditio excutiamus, nostrosque hodie symmystas, si placet, cum primis illis superioris 1memoriae administris atque doctoribus, veluti [Greek or Hebrew] componamus. Ita fiet, ut quid utrinque intersit discriminis, facili diiudicatione intelligatur. Quippe verò illi quā solicitè olim ac reverenter sacrum hoc ministerii munus, ⟨image 50⟩quod legitima vocatione imponebatur, 2administrabant? quibus nihil erat cordi aut curae magis, quàm ut errantes docerent, feroces verbi potentia revincerent, mederentur deceptis. Accedebat ad hos do cendi labores, haud minor & vitae solicitudo, sic instituendae, ut non modò sanam ipsi conscientiam gererent, quae benè responderet apud Deum: sed ne quid etiam in vita videri posset, quod cuiquam esset offendiculo. Quorum omnis vita non in ocio & deliciis, sed in studio divinarum literarum, in propagando regno Christi impendebatur. Pastores erant ovium, sed nihilo minus oves & ipsi, non ovibus lupi, non humanis armati praesidiis, sed potentia fidei, sacra doctrina, pietatis studio, sincera charitate non tam admirabiles, quàm amabiles, ea denique morum comitate & spiritus imbuti mansuetudine, quae nec inimicos etiam laederet. Nihil vi gerebant, tantum utebantur gladio spiritus, & verbi potentia, non coniiciebant in vincula, non ad ignes rapiebant, neminem facultatibus excutiebant, non bella, non caedes spirabant illi, nec ad arma populos evocabant, nec principes inter se committebant unquam: ut ipsi pacifici, & pacis nuntii, ita quàm maximè ad pacem inuitabant omnes. Nunquam universales illi titulos affectârant, nec fiduciam ullam in improborum conspiratione, in seditiosis tumultibus, in fucis, in insidiosis consiliis reponebant. ⟨p. 47⟩Non sceptra principum excusserunt è manibus, nec ceruicibus unquam insultabant. Verùm sub ethnicis potestaribus quietè vivebant, studiosè caventes, ne quam seditionis occasionem darenr, exhibentes honorem, cui debebatur honour, vectigal cui vectigal, tributum cui tributum: