A01129:124
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Atque haec de ecclesia quidem obiter, super qua materia, sequentibus in libris, dehinc susius pleniusque dabitur, si Christus dederit, pertractandi locus. Illud interim admonere non alienum. Siquidem verum sit, quod Christus Dominus ipse negat regnum suum de hoc mū do esse: quodque idem astruat, quae excelsa & gloriosa videntur juxta juditium seculi huius, eadem apud Deum pro abiectissimis haberi & abominandis: denique si Apostolorum & sanctissimorum Christi Martyrum ea semper fuit conditio, ut mundus eos odio magis, quàm honori habuerit, semperque contemptui maximè patuerint, qui maximè Christi essent, nec poterit magistro superior esse discipulus: fieri certè non potest, ut ecclesia pontificia haec, tam in seculo potens & excelsa, in tanto luxu & plausu mundi huius, tot tantisque favoribus & amicitijs principum nobilitata, cum Christo capite, cum Apostolotum coetu, ullo affinitatis gradu cohaereat.1
Atque haec de ecclesia quidem obiter, super qua materia, sequentibus in libris, dehinc susius pleniusque dabitur, si Christus dederit, pertractandi locus. Illud interim admonere non alienum. Siquidem verum sit, quod Christus Dominus ipse negat regnum suum de hoc mū do esse: quodque idem astruat, quae excelsa & gloriosa videntur iuxta iuditium seculi huius, eadem apud Deum pro abiectissimis haberi & abominandis: denique si Apostolorum & sanctissimorum Christi Martyrum ea semper fuit conditio, vt mundus eos odio magis, quàm honori habuerit, semperque contemptui maximè patuerint, qui maximè Christi essent, nec poterit magistro superior esse discipulus: fieri certè non potest, vt ecclesia pontificia haec, tam in seculo potens & excelsa, in tāto luxu & plausu mundi huius, tot tantisque fauoribus & amicitijs principum nobilitata, cum Christo capite, cum Apostolotum coetu, vllo affinitatis gradu cohaereat.1
- 1Papistae […] saint in justitia operumconsectanda.Papistae 〈…〉 sant in iustitia operumconsectanda.