A01129:137
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
At verò, inquies, ex hac doctrinae licentia & 1impunitate proposita, quid tu aliud efficis, nisi ut vincula peccato laxes, ut praeclaros hominum conatus ad capessendas virtutes cohibeas, à pia sedulitate, ad pravitatem atque inertiam pessundes? atque eodem simul modo omnium bonarum legum instituta, justitiae & honestatis decus, omnisque Christianae disciplinae vigorem simul extinguas? Quis enim ignorat maximā illecebram esse peccandi (ut ait ille) impunitatis 2spem […] Ut compendio respondeam: posset hoc quidem quod obiectant, videri aliquo modo aliquid, 3siquidem in ebuccinanda hac, quam dicimus, Christi five, ita omnis defixa nobis cura […], ut ad honestissima virtutum studia, & necessaria vitae officia, non dignam simul vehementiam admoveremus. Neque enim excidere nobis possunt aut debent verba Apostoli, […] Propter haec venire solet ira Dei super 4filios inobedientiae. Quamobrem quum aeternas istas Christi opes, atque magnalia divinae gratiae, ex evangelica praescriptione, ita attollimus, sicque in conspectum mediae multitudinis defigimus, ut nihilominus in altera illa parte legis infulciendae praestandaeque obedientiae, nihil praetermittatur à nobis officij, quid jam habent aduersarij, quod nobiscum expostulent: nisi ⟨image 67⟩id fortasse postulent, in dispensandis mysterijs Dei, vitam aeternam operantibus, ut aiunt, ita proponendam esse, ut interim fidei, Christi, gratiae, promissionis nulla audiatur mentio. Namque illud esse videtur, quod tanta contentione suaves isti homines ac docti moliuntur. Declarat id tota haec, quam profitentur, doctrinae formula cunctaeque monachorum conciones: quin […] solum, sed vita, omnisque actionum institutio haud aliud indicat.
At verò, inquies, ex hac doctrinae licentia & 1impunitate proposita, quid tu aliud efficis, nisi vt vincula peccato laxes, vt praeclaros hominum conatus ad capessendas virtutes cohibeas, à pia sedulitate, ad prauitatem atque inertiam pessundes? atque eodem simul modo omnium bonarum legum instituta, iustitiae & honestatis decus, omnisque Christianae disciplinae vigorem simul extinguas? Quis enim ignorat maximā illecebram esse peccandi (vt ait ille) impunitatis