A01129:126
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Atisti, inquies, non ita fidem secludunt, quin 1eandem simul cum operibus, necessario ac indissolubili vinculo adnectant? Scio equidem fidem apud eos loco fortassis nonnullo donari, at ita tamen, ut eam nullo modo permittant, […] dignitate consistere. Etenim quum non aliares sit in nobis posita, neque è coelismiseris donata mortalibus, quae nos commendet Deo, quae gratiam illius conciliet, quae languoribus medeatur nostris, quae peccati nexibus irretitos eximat, iram ac pestem avertat, quae mundum evincat, grassantemque mortis & Daemonis tyrannidem perumpat, inuictaque aduersus inferorum portas persistat, quae denique perditos nos homunciones terrae pulueribus & cinere immersos vitae claritate, ac infinita immortal itatis gloria persundat, praeter […] in Christo fidem, ⟨p. 57⟩in qua omnes spes, opesque nostra, tum Dei etiam promissiones, velut in area quadam foederis recludantur: Cumque haec ipsa fides cum caeteris coniunct virtutibus, non solum his omnibus singulari suavi ac praestantia longissime 2antecellat, sed ipsa etiam per se sola universum salutis nostrae negotium peragat, perficiatque, sicque perficiat, ut quum ipsa greges secum virtutum praeclarissimarum semper ducat, nullius tamen ipsa apud Deum ad obtinendam salutem, egeat adminiculo: Quaeso ego per Christum, quae tum peruersitas, ne dicam malitiosa, an impudens hominum amentia existit, 3(Romanenses istos dico [Greek or Hebrew] qui Romanis addicti erroribus, fato quodam nati ad evertendam Christi ecclesiam videntur,) hanc ipsam fidem, veluti rem per se nudam atque informem, usque adeo infra caeteras virtutes deijcere, ut vix illi in coelo laudem ullam, nec in terris locum relinquant? Nam quid aliud ipsorum haec volunt verba, quibus fidem hanc solam, solam vocant temeritatem, 4atque non fidem esse dicant, sed audaciam, temeritatem, confidentiam? Evangelium, cuius nos mentionem facimus, insidiosum & fraudulentum affirmant. Deinde in ijs, quae docent ita fidem hanc Christi prorsus expungunt, ut nullam aliam in coelum viam esse astruant, nisi quae sanctis actionibus, & excellenti vitae integritate munita sit. Adijciam & hoc non ex eodem autore, quem dixi, sed ex publica Tridentini