A01129:139
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Unde non omnino nihil is dixisse videtur, 1quisquis ille bonus est, qui in justitiae libris, ita de justitia disputat: Si fides, inquit, sola sufficit, sique omnis actio, quam suscipimus, inutilis sit & maculata, planè consequens est, ut omnes qui commē titiam hanc fidem complectuntur, operū studium penitus omittant &c. Atque equidem verissimum hoc esse fateor. Ubicunque enim ex fide sola salus docetur gratuita, fieri non potest, quin operum illic languescat feruor, Sed quorum obsecro operum? Cuiusmodi nimirum prescribit nobis Romana 2sedes. Sin de his agatur operibus, quae sanctissima Dei lege praecipiuntur, tantum abest, ut sola fides eorū quicquā studiū imminuat, ut multo etiā reddat ad praestandū officium alacriores. Quod ut commonstremus, vel illud sat argumenti fuerit. Etenim si haeredes nos vitae aeternae, singulari sua gratia constituat coelestis pater, ita ut salus aeterna non aliter nostra existat, quā filio debetur, in re civili, haereditas sui patris (attestante D. Paulo, 3qui omnes nos filios Dei per fidē Christi existere, & secundū promissionē haeredes confirmat) tū hoc mihi respondeat praeclatus hic justitiae disputator, utrū segnior is sit, ad exequendā patris volū tatē, filius parta jam haereditate: an stipendiarius ⟨image 68⟩quispiam alienigena mercede conductus, aut metu adactus.
Vnde non omnino nihil is dixisse videtur, 1quisquis ille bonus est, qui in iustitiae libris, ita de iustitia disputat: Si fides, inquit, sola sufficit, sique omnis actio, quam suscipimus, inutilis sit & maculata, planè consequens est, vt omnes qui cōmē titiam hāc fidem complectuntur, operū studium penitus omittant &c. Atque equidem verissimum hoc esse fateor. Vbicunque enim ex fide sola salus docetur gratuita, fieri non potest, quin operum illic languescat feruor, Sed quorum obsecro operum? Cuiusmodi nimirum prescribit nobis Romana 2sedes. Sin de his agatur operibus, quae sanctissima Dei lege praecipiuntur, tantum abest, vt sola fides eorū quicquā studiū imminuat, vt multo etiā reddat ad praestandū officium alacriores. Quod vt cōmonstremus, vel illud sat argumenti fuerit. Etenim si haeredes nos vitae aeternae, singulari sua gratia cōstituat coelestis pater, ita vt salus aeterna nō aliter nostra existat, quā filio debetur, in re ciuili, haereditas sui patris (attestante D. Paulo,