A01129:134
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Denique quum sacra Evangelii institutio & multas & graves subinde cohortationes ad purisimae sanctitatis cultum adspergere, multaque ad vitam rectè ducendam praescribere videatur, tum si quis finem ac scopum ipsum Evangelicae auscultationis acrius attendat, haud aliud esse comperiet, quod mens & voluntas Christi Seruatoris, quod dicta factaque illius ac miracula omnia spectârint impensius, quàm hocvnum maximè, ut ad fidem & cognitionem sui omnes pertraheret, quippe qui videlicet in hac ipsa fide, omnem consistere salutem & justitiam nostram, persentiret. Itemque Paulus haud aliud ferè agens, tot suis epistolis, quàm disertè, quàm accuratè, in eo summa vi adnititur, ut omnem salutis nostrae rationem, justitiaeque ⟨p. 62⟩fiduciam, non in lege positam, non operum praesidi is munitam, aut ulla laborum contentione commparatam, sed ex gratuita Dei voluntate promissam, Christi unius opera expletam, solaque nostra in illum fide donatam atque acceptam demonstraret: non ita interim opera legis 1excludens, ut eadem tanquam fructus & effectus, hominem fide justificatum non consequerentur, sed ut ne cause essent justificandi. Neque ideo rursus causam hanc justificationis in fide collocans, quo minus postea piis per omnem vitam officiis incumberemus. Verùm ne incerta eorū fiducia abducti, justitiam, quàm soli Christo acceptam debemus, aliter quàm in fide sola in ipsum coniecta statueremus. Eaque de causa, ex fide, inquit, ut secundum gratiam firma sit 2promissio. Quae alioqui semper in ambiguo fluctuaret, siquidem operum niteretur perfection: simulque eadem ratione fieret, ut promissioni nullus relinqueretur locus. Nam si ex lege in haereditatem asciti sumus, inanis facta 3est fides, irrita facta promissio. Id quod alibi rursus totidem verbis idem ingeminat Apostolus. Nam si ex lege, inquit, haereditas, 4jam non ex promissione. Et ad Romanos iterum in eandem sententiam: Si ex gratia, jam non ex operibus. Aliter jam gratia non esset gratia. At quid ita obsecro? num quia lex 5