Sed haec multaque praetermittens alia, venio 1nunc ad Sacramenta. In quibus, quum multa ab ⟨image 73⟩his defenduntur praeter scripturae sacrae synceritatem: tum nescio quomodo haec hominū peruersitas in rebus per se lucidissimis coecutientium, nulla in re unquam erupit insignius, quā in coena dominica. Tot in eam confluxerunt errorū absurdissimorū 2prodigiosa somnia, & deliria, quae satis nunquam mirari poterit posteritas. Quid enim absurdius, quàm è Sacramentis similitudinem & conuenientiam expungere, in qua omnis cernitur & vertitur quàm maximè sacramentorū ratio? Quid ab omni non scripturae modò analogia, sed ab omni ratione & sensu c̄omuni alienius, quàm quod ad gratam commemorationē aptissima signification sit comparatum, id ad cultū & latriam conuertere? Quid insulsius, quā signa pro rebus ipsis amplecti? Quid importunius, quā fidē cogere contra ea, quae cernunt oculi *sensusque omnes deprehendunt manifestè, nec ulla subest, quae non modo fidem cogat necessitas, sed nec ulla etiam probabilitas? Scio omnipotentē Christi, in aedendis miraculis virtutem. Sed ubi is miraculum unquam aedit, aut exigit, ubi *sensus ipsi non astruxerint miraculo fidem? Cum aquā vertisset in vinum, non prius credebatur, quàm sentiebatur miraculum. Apostoli Christū è monumento resuscitatum oculis intuebantur, loquentem audiebant, manibus contrectarunt, sensibus denique prius, quàm fide eum recipiebant. Ita & nos hodie, quamuis eum non cernimus, resurrexisse credimus, recteque credimus: sed non nisi ab his persuasi, qui viderunt, alioqui nunquā credituri. Jam verò quod nec ratio, nec causa ulla con probavit, ⟨p. 70⟩cui sensus etiam contra renituntur; quòd nec scriptura, nec Christus ipse usquā nos credere, sed manducare solùm jussit, cuius dementiae fuerit, id in fidei materiam vertere, cogereque illic miraculum, ubi nulla unquam miraculū vel causa doceat, vel monstret *evidentia?
Sed haec multaque praetermittens alia, venio 1nunc ad Sacramenta. In quibus, quum multa ab ⟨image 73⟩his defenduntur praeter scripturae sacrae synceritatem: tum nescio quomodo haec hominū peruersitas in rebus per se lucidissimis coecutientium, nulla in re vnquam erupit insignius, quā in coena dominica. Tot in eam confluxerunt errorū absurdissimorū 2prodigiosa somnia, & deliria, quae satis nunquam mirari poterit posteritas. Quid enim absurdius, quàm è Sacramentis similitudinem & conuenientiam expungere, in qua omnis cernitur & vertitur quàm maximè sacramētorū ratio? Quid ab omni non scripturae modò analogia, sed ab omni ratione & sensu c̄omuni alieniꝰ, quàm quod ad gratam commemorationē aptissima significatione sit cōparatum, id ad cultū & latriam conuertere? Quid insulsius, quā signa pro rebus ipsis amplecti? Quid importunius, quā fidē cogere contra ea, quae cernunt oculi *sensusque omnes deprehendunt manifestè, nec vlla subest, quae non modo fidem cogat necessitas, sed nec vlla etiam probabilitas? Scio omnipotentē Christi, in aedendis miraculis virtutem. Sed vbi is miraculum vnquam aedit, aut exigit, vbi *sensus ipsi non astruxerint miraculo fidem? Cum aquā vertisset in vinum, non prius credebatur, quàm sentiebatur miraculum. Apostoli Christū è monumento resuscitatum oculis intuebantur, loquentem audiebant, manibus contrectarunt, sensibus denique prius, quàm fide eum recipiebant. Ita & nos hodie, quamuis eum non cernimꝰ, resurrexisse credimus, recteque credimus: sed non nisi ab his persuasi, qui viderunt, alioqui nunquā credituri. Iam verò quod nec ratio, nec causa vlla cō probauit, ⟨p. 70⟩cui sensus etiam contra renitūtur; quòd nec scriptura, nec Christus ipse vsquā nos credere, sed manducare solùm iussit, cuius dementiae fuerit, id in fidei materiam vertere, cogereque illic miraculum, vbi nulla vnquam miraculū vel causa doceat, vel monstret *euidentia?
- 1De Sacramentis.
- 2De coena domini mystica, corruptissimi Romanensiū errors.De coena domini mystica, corruptissimi Romanensiū errores.
- *Aug. ad infantes, citatur a Beda. 1. Cor. 10.Quod videtis panis est, & Calix, quod & vobis etiā oculi renunciant.Aug. ad infātes, citatur a Beda. 1. Cor. 10.Quod videtis panis est, & Calix, quod & vobis etiā oculi renunciant.
- *Aug. de trinitate lib. 3. Cap. 9. Quae propriè miracula sunt, ad aliquid divini•tus annunciā dun sensibus nostris adhibentur. Hic nihil nostris sensibus annunciatur: Ergo nullum hic fit divinitus miraculū.Aug. de trinitate lib. 3. Cap. 9. Quae propriè miracula sunt, ad aliquid diuini•tus annūciā dū sensibꝰ nostris adhibentur. Hic nihil nostris sensibꝰ annunciatur: Ergo nullum hic fit diuinitus miraculū.
- *Aug. Epist. 57. ad Dardanum. Vereor ne ipsis sensibus nostris facere iniuriā videamur, quando in loquendo suademus, ubi omnes vires, officium que sermonis facillimè superat veritatis evidentia.Aug. Epist. 57. ad Dardanum. Vereor ne ipsis sensibus nostris facere iniuriā videamur, quando in loquendo suademus, vbi omnes vires, officium que sermonis facillimè superat veritatis euidentia.