A01129:136
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In quo perspicuè elucet pontificiae doctrinae sacrilega audacia, quae inuita scripturae autoritate, quod Christus, quod Apostoli, quod clarissima mens spiritus sancti gratuito munere miseris mortalibus tributum, summaque cum gratitudine, & libertate piarum mentium acceptam voluit: contra jus & fas, ad legis ac operū conditions, callido quidem, sed perniciosissimo praetextu divinae tuendae legis, restingant. Ex quo uno fundamento pessimè ab illis posito, vix dici possit, quae erroū tenebrae, quā superstitiosi cultus, quanta ⟨p. 63⟩religionis labes, & confusa doctrinae perturbatio, & jam ante aliquandiu in ecclesia Dei inualuit, atque hodie pias etiam conscientias miserè irretitas distineat.
In quo perspicuè elucet pontificiae doctrinae sacrilega audacia, quae inuita scripturae autoritate, quod Christus, quod Apostoli, quod clarissima mens spiritus sancti gratuito munere miseris mortalibus tributum, summaque cum gratitudine, & libertate piarum mentium acceptam voluit: contra ius & fas, ad legis ac operū conditiones, callido quidem, sed perniciosissimo praetextu diuinae tuendae legis, restingāt. Ex quo vno fundamento pessimè ab illis posito, vix dici possit, quae erroū tenebrae, quā superstitiosi cultꝰ, quāta ⟨p. 63⟩religionis labes, & confusa doctrinae perturbatio, & iam ante aliquandiu in ecclesia Dei inualuit, atque hodie pias etiam conscientias miserè irretitas distineat.
At verò, inquies, ex hac doctrinae licentia & 1impunitate proposita, quid tu aliud efficis, nisi ut vincula peccato laxes, ut praeclaros hominum conatus ad capessendas virtutes cohibeas, à pia sedulitate, ad pravitatem atque inertiam pessundes? atque eodem simul modo omnium bonarum legum instituta, justitiae & honestatis decus, omnisque Christianae disciplinae vigorem simul extinguas? Quis enim ignorat maximā illecebram esse peccandi (ut ait ille) impunitatis