A01129:123
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Porrò quemadmodum pontificem hunc, 1Messiae vicarium, caput esse universalis ecclesiae principem ac monarcham decreverunt: ita ad eandem imaginem, pontifici affingunt ecclesiā, ⟨image 59⟩quae nesuo capiti non responderet per omnia, talem esse eam volunt, quae publico totius mundi plausu & magnificentia praefulgeat, quae terrenis opibus & praesidijs circundata, legibusque armata, summis pariter ac infimis terrorē incutiat. Eamque ob causam ad tuendum hunc ecclesiae statum, prospectum ab illis est non incallidè, ut Cardinals, Pattiarchae, caeterique status & ordines ecclesiastici, quàm maximè in honore & dignitate versentur, ut purpura auroque splendeant, divitijs, latifundijs, delicijs diffluant, cum summa pompa & amplitudine, in Regijs, in palatijs floreant, quò sic decus matris suae cohonestent, eamque reddant […] intuentium conspicuam & gloriosam. Haecque nimirum illa est 2visibilis ecclesiae illius, quam unam & catholicā definiunt, facies. Haec gloriosa Civitas illa Dei, cuius fundamenta in montibus sanctis. In qua ruga nulla spectatur nec macula: In quā nepossit quidem labes ulla erroris cadere. Quae illustris & perspicua, velut civitas super montem posita, procul ab omnibus videri queat, audiri ab omnibus debeat. Quoniam verò haec ecclesiae forma nusquam hodie conspici possit, nisi in his: solum gentibus & populis, quibus praesit Romanus pontifex, hinc necessariò fieri, ut nulla vera sit & gloriosa Christi ecclesia, praeter solam Romanam: reliquas omnes ecclesias ignotas atque obscuras esse: quippe quae ut nullam de se emittant generis aut antiquitatis claritudinem, ita easdem Christi nullo modo dicendas, ⟨p. 56⟩sed lustra potius esse & latibula haereticorum?
Porrò quemadmodum pontificem hunc, 1Messiae vicarium, caput esse vniuersalis ecclesiae principem ac monarcham decreuerunt: ita ad eandem imaginem, pontifici affingunt ecclesiā, ⟨image 59⟩quae nesuo capiti non responderet per omnia, talem esse eam volunt, quae publico totius mundi plausu & magnificentia praefulgeat, quae terrenis opibus & praesidijs circundata, legibusque armata, summis pariter ac infimis terrorē incutiat. Eamque ob causam ad tuendum hunc ecclesiae statum, prospectum ab illis est non incallidè, vt Cardinales, Pattiarchae, caeterique status & ordines ecclesiastici, quàm maximè in honore & dignitate versentur, vt purpura auroque splendeant, diuitijs, latifundijs, delicijs diffluant, cum summa pompa & amplitudine, in Regijs, in palatijs floreant, quò sic decus matris suae cohonestent, eamque reddant intuētium conspicuam & gloriosam. Haecque nimirum illa est