A01129:161
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed haec multaque praetermittens alia, venio 1nunc ad Sacramenta. In quibus, quum multa ab ⟨image 73⟩his defenduntur praeter scripturae sacrae synceritatem: tum nescio quomodo haec hominū peruersitas in rebus per se lucidissimis coecutientium, nulla in re unquam erupit insignius, quā in coena dominica. Tot in eam confluxerunt errorū absurdissimorū 2prodigiosa somnia, & deliria, quae satis nunquam mirari poterit posteritas. Quid enim absurdius, quàm è Sacramentis similitudinem & conuenientiam expungere, in qua omnis cernitur & vertitur quàm maximè sacramentorū ratio? Quid ab omni non scripturae modò analogia, sed ab omni ratione & sensu c̄omuni alienius, quàm quod ad gratam commemorationē aptissima signification sit comparatum, id ad cultū & latriam conuertere? Quid insulsius, quā signa pro rebus ipsis amplecti? Quid importunius, quā fidē cogere contra ea, quae cernunt oculi *sensusque omnes deprehendunt manifestè, nec ulla subest, quae non modo fidem cogat necessitas, sed nec ulla etiam probabilitas? Scio omnipotentē Christi, in aedendis miraculis virtutem. Sed ubi is miraculum unquam aedit, aut exigit, ubi *sensus ipsi non astruxerint miraculo fidem? Cum aquā vertisset in vinum, non prius credebatur, quàm sentiebatur miraculum. Apostoli Christū è monumento resuscitatum oculis intuebantur, loquentem audiebant, manibus contrectarunt, sensibus denique prius, quàm fide eum recipiebant. Ita & nos hodie, quamuis eum non cernimus, resurrexisse credimus, recteque credimus: sed non nisi ab his persuasi, qui viderunt, alioqui nunquā credituri. Jam verò quod nec ratio, nec causa ulla con probavit, ⟨p. 70⟩cui sensus etiam contra renituntur; quòd nec scriptura, nec Christus ipse usquā nos credere, sed manducare solùm jussit, cuius dementiae fuerit, id in fidei materiam vertere, cogereque illic miraculum, ubi nulla unquam miraculū vel causa doceat, vel monstret *