A01129:174
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Superest nunc, ut quum de sacramenti materia 1diximus, de re ipsa, quae significatur hoc Sacramento, edisseramus. Cum autem sacramenta omnia (quae inuisibilis gràtiae * signa visibilia definiuntur) in eo rerum genere propriè censentur, quae [Greek or Hebrew] dicuntur, nos relativa appellamus, ecquis dubitare possit, Christi corpus Sacramentū esse sui ipsius non posse? Quemadmodum pater sui pater non est, sed filij: nec filius à sese accipit, sed à patre, quòd filius dicitur: ita fieri nō potest, quin quae diversaeque res in hoc sacramento adhibeantur (teste Irenaeo) terrena, 2& coelestis, quarum altera similitudinem &. ⟨image 80⟩signum inferat: altera significetur necesse sit. Ubicumque enim sign̄u est, aliquid significari necessariò oportebit. Quod autem signi vicem supplet, panem esse haud dubium est. Quod sacramentali hoc signo 3commendatur, carnem Christi esse nemo non 4farebitur. Quorum in altero sacramentum, in altero res sacramenti continetur. Ex quo necessaria consecutione efficitur, ut Christi corpus pro nobis datum (quum res ipsa sacrasit,) aut non sit signum ipsum sacramentale, quod in coenaaeditur: aut certè res ipsa existere, quae signo commemoratur, nulla ratione queat. Quod igitur externè à nobis manditur, panis est: quod *intelligitur, caro est. Atque illud quidem ore, hoc spiritu percipimus. Eademque causa spiritualis Christi caro à Hieronymo dicitur, quem & ipse citat Lombardus. 6Dupliciter, inquit, intelligitur caro Christi, & sanguis eius, vel illa quae crucifixa est: vel illa spiritualis ac divina, de qua dicit ipse: caro mea verè est cibus, & sanguis meus verè est potus. Cur autem spiritualis à Hieronymo dicatur caro 7Christi, non possit alia esse causa, nisi quia spiritu sovùm, non ore carnali à nobis suscipitur. Nam alioqui quis nescit carnem Christi datam pro mundi vita, ubicumque sit, non spiritualē esse, sed natura substantialem.