A01129:165
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Habes hactenus, quid foris hic gestum sit: aperi nunc vicissim mentis oculos, ut quid * intus 1sub his rebus lateat mysterij occultioris, quidque Dominus intelligere ex hac coenatione voluit, perspicias. Est enim aliud in hac coena, quod oculis subijcitur, aliud quod mysterio clauditur. Quid autē id mysterij sit, divina vox ipsa abunde illustrat, ijs verbis discipulos admonens: Accipite, inquit, & manducate, hoc est corpus meū, quod pro vobis datur. Hoc facite, quotiescunque feceritis in mei recordationem. Quid hac coenae interpraetatione expressius? si verborum rectè appendantur circumstantiae. Hinc enim quis non videat fructum dominicae passionis manifestè *significari, quū in ipsa manducatione dicat ipse, Hoc esse corpus suū, quod neci pro nobis datur. Alioqui quorsum illud ⟨p. 72⟩adderet [Greek or Hebrew] nisi ut *mortem sui corporis, potius quàm substantiam discipulis spectandam proponeret? acsi ita * diceret: Tempus 4jam adesse, quo corpus meum in mortē dari oportear, non mea causa aliqua, sed vestra: quod vobis cedet in aeternae vitae emolumentū: 5haud secus atque panis hic, modò quem fractum vobis distribuo ad manducandum, corporibus vestris suppeditat vitae alimoniam. Accipite igitur, quod vobis singulis communico, & manducate, 6simulque in eo considerate, non jam panem ipsum, qui foris pascit: sed corpus meum, quod pro vobis traditum & morte affectum, intus multoque melius nos saturabit ad vitam aeternam. Est enim caro mea, quam ad mortem daturus sum pro mundi vita, verè cibus, & sanguis meus verè potus. Non enim tam vivunt cibo & potu vestra corpora, quàm intus pascuntur animae 7vestrae carnis meae passion, & effusion sanguinis, sine qua nulla constabit vobis peccatorū remissio, nulla carnis felix resurrectio, nullae vitae aeternae participatio. Sit hoc igitur, quod in coena hac vobis datur, perpetuum apud vos sacramentum eius, quod pro vobis daturus sum. Daturus sum enim pro vobis corpus meum in manus inimicorum: cuius hic do in manus vestras sacramentum.