A01129:178
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Neque interim eò minús verbis Christi fidem addicimus, propterea quòd in externo sacramento, sensibus externis non omninò diffidimus. Scimus verum & indubitatum esse, quod de corpore suo dicebat Christus, neque tamen ideò necesse est falsum id lesse, quod de panis subsistentia renuntiant nobis oculi. At putat Lombardus 1non posse aliter Christi consistere corpus, nisi adsit corpus: nec corpus aliter adesse posse, nisi absit panis: quin ullam fieri mutationē posse aliam, nisi qua panis substantia vertatur in personam filij Dei. Nos verò utrumque esse verū confitemur, ut & corpus sit Christi, simul & panis esse non desinat, ita ut neque dictis Christi fides abrogetur, nec sensus […] rerum visibiliū aspectu decipiantur.
Neque interim eò minús verbis Christi fidem addicimus, propterea quòd in externo sacramento, sensibus externis non omninò diffidimus. Scimus verum & indubitatum esse, quod de corpore suo dicebat Christus, neque tamen ideò necesse est falsum id lesse, quod de panis subsistentia renuntiant nobis oculi. At putat Lombardus 1non posse aliter Christi consistere corpus, nisi adsit corpus: nec corpus aliter adesse posse, nisi absit panis: quin vllam fieri mutationē posse aliam, nisi qua panis substantia vertatur in personam filij Dei. Nos verò vtrumque esse verū confitemur, vt & corpus sit Christi, simul & panis esse non desinat, ita vt neque dictis Christi fides abrogetur, nec sensus 〈…〉 rerum visibiliū aspectu decipiantur.
- 1Duplex Papistarū error in re sacramentaria.Duplex Papistarū error in re sacramentaria.
Atidices, quum ea potentia sit coelestis verbivt 1coelum, terras, maria, quaeque in his continehtur, produxerit ex nihilo: quantò facilius idē hic operatorius sermo panis substantiam ante oculos positam mutare in corpus suum valebit: praesertim quum expresso verbo Dominum ipsum testantem corpus hoc esse suum, audiamus?