A01129:168
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Verùm in hac conjunction, dextra quadam opus est animaduersione, ut quo modo coniungenda sint ista, quomodo rursus segreganda prudenter intelligamus. Neque enim quod in externos sensus incurrit, & in ventrem transmittitur, caro Christi est: neque quod spiritu & mente suscipitur, panis est, sed corpus ipsum Domini. In 1quo triplex emergit error hominum, perperam de Eucharistia judicantium. Primus eorum est, qui praesens Christi corpus ita in caena commiscent, ut utrumque ab ijsdem simul vescentibus, uno eodemque ore manducari corporaliter arbitrentur. 2Hosque synusiastas vulgo dicimus. Alter est [Greek or Hebrew], qui omnemi panis 3substantina ita exturbant, aut transmutant in corporis substantiam, ut nihil supersit praeter solam Christi carnem, quod edas. Atque istorum opinio, huc evadit denique, ut nihil in sacramento corporale praeter Christum admittant, ut sacra jam res existat Eucharistia, sacramentum verò sacrae rei nullum existat: ⟨image 77⟩quandoquidem ad constituendam sacramenti rationem, due omninò res accedant necessariò oporteat: quarum altera foris dispensetur, altera intus concipiatur, altera res terrena sit, altera coelestis: altera exprimat, altera exprimatur. Tertius eorum verò error est, qui panem 4symbolicum ita in sacramento constituunt, ut nihil praeter nudum signum relinquant: quos Papistae solent figuratores & significatistas appellare.5
Verùm in hac coniunctione, dextra quadam opus est animaduersione, vt quo modo coniungenda sint ista, quomodo rursus segreganda prudenter intelligamus. Neque enim quod in externos sensus incurrit, & in ventrem transmittitur, caro Christi est: neque quod spiritu & mente suscipitur, panis est, sed corpus ipsum Domini. In 1quo triplex emergit error hominum, perperam de Eucharistia iudicantium. Primus eorum est, qui praesens Christi corpus ita in caena commiscent, vt vtrumque ab ijsdem simul vescentibus, vno eodemque ore manducari corporaliter arbitrentur.