A01129:169
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nos verò & panem sacrum, & Christum ipsum ita astruimus in coena mystica, ut Christi quidem praesentia & manducatio spiritualis sit, panis verò praesentia & manducatio corporalis: atque hic ut ore externo suscipiatur, ille spiritu concipiatur, intusque digeratur. Sed audio hîc rursus, ut saepè aliâs, obstrepentium aduersariorum murmura. Quid inquiunt, Annon dixit Christus, hoc esse corpus suum? Dixit, quid tum postea? 1Non potest igitur non esse, quod Christus esse dixerat. Dixit quidem ille, corpus esse suum: at non fecit tamen corpus ille suum: neque enim ita dixerat, hoc fiat corpus meum, ut in Genesi, fiat lux, & facta est lux: dicturus haud dubiè, si quam somniant isti transubstantiationem, ille unquam cogitasset. Nunc verò non creandi, neque mutandi, sed indicandi solùm verbo usus, hoc esse corpus suum indicavit, non ut fieret corpus suum mandavit, nec credere eos miraculo, sed tantum manducare in eius memoriā jussit.
Nos verò & panem sacrum, & Christum ipsum ita astruimus in coena mystica, vt Christi quidem praesentia & manducatio spiritualis sit, panis verò praesentia & manducatio corporalis: atque hic vt ore externo suscipiatur, ille spiritu concipiatur, intusque digeratur. Sed audio hîc rursus, vt saepè aliâs, obstrepentium aduersariorum murmura. Quid inquiunt, Annon dixit Christus, hoc esse corpus suum? Dixit, quid tum postea? 1Non potest igitur non esse, quod Christus esse dixerat. Dixit quidem ille, corpus esse suum: at non fecit tamen corpus ille suum: neque enim ita dixerat, hoc fiat corpus meum, vt in Genesi, fiat lux, & facta est lux: dicturus haud dubiè, si quam somniant isti transubstantiationem, ille vnquam cogitasset. Nunc verò non creandi, neque mutandi, sed indicandi solùm verbo vsus, hoc esse corpus suum indicauit, non vt fieret corpus suum mandauit, nec credere eos miraculo, sed tantum manducare in eius memoriā jussit.
- 1Obiectionis dilutio.