Id eò factum, inquis, ne horreret animus, quod oculus cerneret. Sit hoc sanè, grave esse, ut ais, nauseabundo stomacho crudae carnis spectaculum: At non propterea consequitur, corpus ipsum realiter sub alia specie contineri, quia sub propria, horrori esset. Nec satis, opinor, firma haec argumetandi ratio est: Crudas Christi carnes 1sub specie propria oculus cernere sine horrore non sustinet: Ergo sub panis specie, cruda Christi caro substantialiter depascitur. Cum aequè utrumque & falsum & horrendum existat sive sub propria specie, sive sub quacunque forma, vivam & crudam Christi substantiam commanducare 2nos dicas. Ne horreret, inquis, animus quod oculus cerneret: maximè si carnes homines occisi crudas cerneret. Age, & quid si non cernat crudas? quid si coctas aut assas? aut nullas omninò oculus cerneret, sciret tamen animus humanas intus latere, an non exhorrescens aversaretur? vel teipsū, Lombarde, hîc appello. Quid si tibi vel obcaecato, vel oculis occlusis conniventi, humanas carnes, velut in Thyestaeo conuivio, apponeret aliquis, num manducares? Quid si sub crusto saccari idem faceret, aut sub quocunque alterius rei integumento carnes patris tui, aut charissimi tibi amici sive crudas, sive coctas in os ingereret, Num sciens sumeres? ⟨image 88⟩Non arbitror. Et cur non obsecro? An quia crudas esse, aut quia humanas esse scires? Crudas etenim vorare carnes, ferarum: humanas certè non hunanum, sed belluinū est, quacumque etiam specie intectas. Non igitur horror iste, quē dicis, Lombard, in cruditate, sed in ipsa humanitate, non in aspectu, sed in natura rei, non in eo, quod cernit oculus, sed quod animo percipitur, consistit. Quòd si enim juxta proverbium, lupus lupinam non est, nec canis caninam, an quisquam est humana praeditus natura, qui humana se carne explere, quacunque etiam specie obuelata non perhorrescat? aut tu id Christo in mentem unquam venisse putas, ut quum panem manibus teneret, quo suos pasceret, panem ideo fugitivum proturbaret, ut humana carne sua & cruda & viva, preter naturam, citra 3necessitatem, nulla causa, nullo * fructu ventriculos hominum carnalitèr satiaret?
Id eò factum, inquis, ne horreret animus, quod oculus cerneret. Sit hoc sanè, graue esse, vt ais, nauseabundo stomacho crudae carnis spectaculum: At non propterea consequitur, corpus ipsum realiter sub alia specie contineri, quia sub propria, horrori esset. Nec satis, opinor, firma haec argumetandi ratio est: Crudas Christi carnes 1sub specie propria oculus cernere sine horrore non sustinet: Ergo sub panis specie, cruda Christi caro substantialiter depascitur. Cum aequè vtrumque & falsum & horrendum existat siue sub propria specie, siue sub quacunque forma, viuam & crudam Christi substantiam commāducare 2nos dicas. Ne horreret, inquis, animus quod oculus cerneret: maximè si carnes homines occisi crudas cerneret. Age, & quid si non cernat crudas? quid si coctas aut assas? aut nullas omninò oculus cerneret, sciret tamen animus humanas intus latere, an nō exhorrescens auersaretur? vel teipsū, Lōbarde, hîc appello. Quid si tibi vel obcaecato, vel oculis occlusis cōniuenti, humanas carnes, velut in Thyestaeo conuiuio, apponeret aliquis, num manducares? Quid si sub crusto saccari idem faceret, aut sub quocunque alterius rei integumento carnes patris tui, aut charissimi tibi amici siue crudas, siue coctas in os ingereret, Num sciens sumeres? ⟨image 88⟩Non arbitror. Et cur non obsecro? An quia crudas esse, aut quia humanas esse scires? Crudas etenim vorare carnes, ferarum: humanas certè non hunanum, sed belluinū est, quacumque etiam specie intectas. Non igitur horror iste, quē dicis, Lombarde, in cruditate, sed in ipsa humanitate, non in aspectu, sed in natura rei, non in eo, quod cernit oculus, sed quod animo percipitur, consistit. Quòd si enim iuxta prouerbium, lupus lupinam non est, nec canis caninam, an quisquam est humana praeditus natura, qui humana se carne explere, quacunque etiam specie obuelata non perhorrescat? aut tu id Christo in mentem vnquam venisse putas, vt quum panem manibus teneret, quo suos pasceret, panem ideo fugitiuum proturbaret, vt humana carne sua & cruda & viua, preter naturam, citra 3necessitatem, nulla causa, nullo * fructu ventriculos hominum carnalitèr satiaret?
- 1Paralogismus papistarū confutatus.Paralogismus papistarū cōfutatus.
- 2Horror man ducationis per accidentia non tollitur.Horror mā ducationis per accidētia non tollitur.
- 3Joan. 6. Caro non prodest quicquam.Ioan. 6. Caro non prodest quicquam.