A01129:17
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nec multo post Pium eodem insequutus exemplo 1Gregorius 13. ovo prognatus eodē, haud dissimile quiddam pertentabat sedulò, nullū non […], ut subditos in Reginam incitare, ad seditiones evocare, ac fidem denique, quā Dei mandato debent Magistratui, reveller posset: ratus nimirum huiusmodi see fatuos reperturum, quibus ridicula haec. Architae crepitacula fidem citiùs, quàm risum commoverent. Interim verò tam insan is illis […] multa moliendo, quàm parū his successer it hactenus quod instituerunt, non hîc disputo. Illud scire ab istis ⟨p. 4⟩contendo, petoque ut respondeant. Non hic privatam hominis cuiusquam personam specto, nō Pium, non Gregorium folum artingo, sed universam sedem Romanam hanc, quaetales nobis fundit pontifices, simul appello, petoque à reverendis istis vicariis. Si tanta penes eos facultas foret, qua possent re ipsa tantum istis malefacere, quantum verbis maledicunt, atque in Bullis istis suis homicidis indicant, in quibus horrendis cla moribus in regni illius incolas sic perbacchantur, diris devovent, ad imas Tartarorum portas demergunt, gladiis furiosae multitudinis obiiciunt, an revera facerent? an vellent omnino si possent? an tanta unquam subire posset Christianas montes in Christianos crudelitas? Si negent, quid sibi igitur volunt plusquam Catilinaria haec ad caedes coniurata ipsorum intentataque consilia? Sin affirment, quod revera dissimulare nequeunrsatis profecto tanquam sorices suo see inditio produnt, cuius sunt spiritus, quid intus sub personato hoc Petro monstri alunt, quodnam animal sub hac [Greek or Hebrew] occultant.
Nec multo post Pium eodem insequutus exemplo 1Gregorius 13. ouo prognatus eodē, haud dissimile quiddam pertentabat sedulò, nullū nō 〈…〉, vt subditos in Reginam incitare, ad seditiones euocare, ac fidem denique, quā Dei mandato debent Magistratui, reuellere posset: ratus nimirum huiusmodi se fatuos reperturum, quibus ridicula haec. Architae crepitacula fidem citiùs, quàm risum commouerent. Interim verò tam insan is illis 〈…〉 multa moliendo, quàm parū his successer it hactenus quod instituerunt, non hîc disputo. Illud scire ab istis ⟨p. 4⟩