A01129:173
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Atque de materia hactenus sacramenti satis 1velitatum: quam aduersarij summa contentione corpus esse Christi dictitant: atque ne id quidem ipsi valde improbamus. Fatemur enim cum Augustino & alijs, corpus *quodam modo Christi esse, quod nomine sui corporis commendavit 3Christus. Quin nihilo minùs & panem hoc ipsum esse, quod edendum discipulis dedit, minimè diffitemur. Caeterùm hoc interest. Nam de modo, quo manducetur illius corpus, minimè conuenimus. ⟨p. 76⟩Illi corpus ita solùm spectant in sacris mysteriis, ut nullam relinquant panis substantiam, quod non erroris, sed stuporis est. Nos Sacramenti quidem materiam, propriè ac simpliciter 4in pane & vino statuimus, ita tamen ut corporis sacramentum minimè violemus. Sacramentali igitur ratione corpus esse seruatoris, non panem censemus. Sin crassam spectemus materiam, quae esui ac ventri proponitur, panem quidem esse, at non dici: corpus dici, at non esse affimamus. Neque verò, si panis non fuisset, Christus ullo modo comedendum corporaliter proposuisset, eo quòd caro humana & sanguis quacumque specie indutus, ut mensis & coenis conueniat, non modo à legis divinae praescripto, ut suprà dictum est, sed ab ipsa etiam natura abhorret.
Atque de materia hactenus sacramenti satis 1velitatum: quam aduersarij summa contentione corpus esse Christi dictitant: atque ne id quidem ipsi valde improbamus. Fatemur enim cum Augustino & alijs, corpus *quodam modo Christi esse, quod nomine sui corporis commendauit 3Christus. Quin nihilo minùs & panem hoc ipsum esse, quod edendum discipulis dedit, minimè diffitemur. Caeterùm hoc interest. Nam de modo, quo manducetur illius corpus, minimè conuenimus.