A01129:160
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed de successione satis jam antè disputatū est. 1Nunc quoniam non de sede Petri, sed de eius doctrina agitur, cum illius documentis, Romanae nunc sedis instituta componamus. Quae quantum à recta illa norma Apostolicae disciplinae defluxerint, vel hinc liquere poterit: quòd quum Petrus gravissimis verbis eos hortatus sit, qui sermonem tractant Evangèlicum, ut cum omni mansuetudine & reverentia sese submittant ijs, qui dignitatis autoritate à Deo donata preeminent, sive reges sint in summa potestate constituti, sive principes, aut praesides ad res populi administrandas à Deo missi: Contra hunc Petri 2canonem, Romana praxis ita mandat, ut regibus omnique legitimo magistratui subditi dicto quidem sint audientes, in rebus cum Dei mandato, aut papalibus decretis non pugnantibus. Ex qua tamen obedientia usque adeò ipse se eximit papa, cum suis Episcopis, ut refer pudeat, quàm flagitiosè, non solùm regum & Imperatorū jugū ipsi ceruicibus excusserint, sed quàm superbè imperium etiam in ipsos exercuerint, ceruicibus insultarint, regno eos excusserint, sceptra & coronas transtulerint.
Sed de successione satis iam antè disputatū est. 1Nunc quoniam non de sede Petri, sed de eius doctrina agitur, cum illius documentis, Romanae nunc sedis instituta componamus. Quae quantum à recta illa norma Apostolicae disciplinae defluxerint, vel hinc liquere poterit: quòd quum Petrus grauissimis verbis eos hortatus sit, qui sermonem tractant Euangèlicum, vt cum omni mansuetudine & reuerentia sese submittāt ijs, qui dignitatis autoritate à Deo donata preeminent, siue reges sint in summa potestate constituti, siue principes, aut praesides ad res populi administrandas à Deo missi: Contra hunc Petri 2canonem, Romana praxis ita mandat, vt regibus omnique legitimo magistratui subditi dicto quidem sint audientes, in rebus cum Dei mandato, aut papalibus decretis non pugnantibus. Ex qua tamen obedientia vsque adeò ipse se eximit papa, cum suis Episcopis, vt referre pudeat, quàm flagitiosè, non solùm regum & Imperatorū iugū ipsi ceruicibus excusserint, sed quàm superbè imperium etiam in ipsos exercuerint, ceruicibus insultarint, regno eos excusserint, sceptra & coronas transtulerint.