A01129:187
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nimis te obruerem, Lombarde, si quae liceret singula evoluerem, ex antiquissimis patrū archivis, qui contra te, ceu contestata lite, nitentes, corpus domini ita astruunt in sacris mysterijs, ut panē interim à sua substantia minimè removeant, sed à communi tantum & naturali ipsius usu, in finē alium ac conditionē supernaturalem mystica & sacramentali ratione transferunt: Non utne panis sit, quo vescamur, sed ne communis, ne nudus, simplexque panis sic, hoc est, ut & panis sit, idemque simul Christi corpus existat. Substantia quidem panis, sacramento, usu, similitudine, *appellatione, corpus Christi sacrum. Quod igitur ore tenus arripimus, natura panis est, vescendi verò ratione, natura ⟨p. 82⟩haec minimè à nobis spectatur, verùm cogitatio longè altius subuecta in coelum usque, atque in coelorum coelos, ut refert *Chrysostomus, aliud illic agit. Christum enim fide ac spiritu praehendit, passionem recogitat, usumfructum eius sibi accommodat, totaque velut meant devorat, ruminatque: quo fit, ut panis, quo in mensa vescimur, *nulla omninò cura, nulla habeatur ratio.
Nimis te obruerem, Lombarde, si quae liceret singula euoluerem, ex antiquissimis patrū archiuis, qui contra te, ceu contestata lite, nitētes, corpus domini ita astruūt in sacris mysterijs, vt panē interim à sua substantia minimè remoueant, sed à communi tantum & naturali ipsius vsu, in finē alium ac conditionē supernaturalem mystica & sacramentali ratione transferūt: Non vtne panis sit, quo vescamur, sed ne communis, ne nudus, simplexque panis sic, hoc est, vt & panis sit, idemque simul Christi corpus existat. Substantia quidem panis, sacramēto, vsu, similitudine, *appellatione, corpus Christi sacrum. Quod igitur ore tenus arripimus, natura panis est, vescendi verò ratione, natura ⟨p. 82⟩haec minimè à nobis spectatur, verùm cogitatio longè altius subuecta in coelum vsque, atque in coelorum coelos, vt refert