A01129:188
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Hincque frequentes illae apud priscos olim matores in attollenda sacramenti huius excellē tia decantationes. In quibus sic illi saepè ad hyperbolen usque efferuntur, ac sires nihili foret panis & vinum, nec quicquam spectandum hîc aliud videatur in coelebranda coena, praeter corpus & sanguinem domini: Sicut revera nihil sunt elementa ista mortua, si cum corpore, quod […], componantur. Sed quid tum inde? An ideò elementa panis & vini nulla pars existent sacramenti, quia supremas partes occupat, quia totam mentē possidet dominici corporis consideratio? Aut ideò Christus dicetur substantiā panis & 1vini in corpus suū realiter transmutasse, quòd eandem in sacramentum mutavit sui corporis.
Hincque frequentes illae apud priscos olim matores in attollenda sacramenti huius excellē tia decantationes. In quibus sic illi saepè ad hyperbolen vsque efferuntur, ac sires nihili foret panis & vinum, nec quicquam spectandum hîc aliud videatur in coelebranda coena, praeter corpus & sanguinem domini: Sicut reuera nihil sunt elementa ista mortua, si cum corpore, quod 〈…〉, componātur. Sed quid tum inde? An ideò elementa panis & vini nulla pars existēt sacramenti, quia supremas partes occupat, quia totam mentē possidet dominici corporis consideratio? Aut ideò Christus dicetur substātiā panis & 1vini in corpus suū realiter trāsmutasse, quòd eandem in sacramentum mutauit sui corporis.
- 1Causa nulla erat cur Chri stus panis sub stantiam in carnem suam verteret.
At quo tandem argumento id evincent aduersarij? Nam si Deus & natura nihil temerè, nihil sine gravissima causa in re quaque ⟨image 85⟩moliatur, superest id nobis perquirendum, quorsum, qua causa, quo consilio, quo fine id Christus faceret, ut eiecto pane, carnem ipse suam veramquidem, sed inuisibilem sub visibilibus formis ore corporis realiter comedendam propinaret. Caeterùm hic bonis avibus aduolat