A01129:201
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quin nec minùs ineptum & illud videtur, 1vanissimae distinctionis nugamentum: De sacramento 2& non re: De re & sacramento: De re, & non sacramento. Cuius partitionis nulla omninò 3pars non est falsissima. Primum, quòd sacramentum 4in formis quibusdam vacuis, & metaphysicis, à re ipsa seiunctis constituit, in eo non tam ab omni ratione, & veterum autoritate aberrat, quàm sibi etiam ipsi turpissimè repugnat. Modò enim disserens de sacramenti conditione, talem esse eam dicebat oportere, quae corpora sumentium reficeret. Atquî phanaticae istae species à rebus semotae neminem reficiunt. Sunt 5proiude nullo modo sacramentum corporis. Deinde quòd easdem has species visibiles sacramentum esse tantum dicit, idque geminae rei, quia utramque & significant, & utriusque similitudinem gerunte xpressam, utrinque id falsum est. Primum enim quae res nec panis sit, nec corpus ⟨image 91⟩sit, nec res, ut ait, sed sacramentum tantum rei, nec creatura, sed accidens creaturae, nec substantia ulla existat, quî fieri potest, ut ea res, quae res non sit, rei ac substantiae alicuius, adeoque geminae rei sacramentum esse videatur? Aut quae 6tandem similitudo videbitur, inter Chymericas has formas, & corpus Christi, sive verum sive mysticum, quorum in altero nutrimentum, in altero unitatem accipimus, quum in formis illis nulla insit omninò, neque corporis animique refectio: nec ulla partium ac membrorum adunitio? Ad haec quum idem Lombardus verā Christi carnem sacramentum esse affirmat ecclesiasticae 7unitatis: quomodo cohaerebit ipse sibi, qui species nunc visibiles sacramentum astruit huiusce coniunctionis? Quid hoc monstri velit? Ut jam satis illi non sit, visibiles suas formas sacramentum geminae rei posuisse, nisi & eiusdem rei geminum nobis sacramentum producat? Verùm non satis meminerat fortasse sententiarum hic magister, veteris sententiae, Memorem esse mendacem oportere.