A01129:21
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Conferamus nunc alterum cum altero, vicarium cum suo capite. Non receptus in itinere Dominus quid egit, quid respondit accepistis, Quid autem pontifex si tum ad fuisset cum ea ulciscendi potestate fuisset facturus non hic disquiro, certè quid nunc faciat, vel una Anglia plus saris esse documento poterit. Quae quia jam diu Romanā experta tyrannidem, & ad ossa usque corrosa, ausa sit tandem excusso acerbissimae seruitutis jugo equum hunc Troianū è moenibus pellere seque in libertatem asserere, hinc illud ulcus, hinc tragici isti furores, hincvltrices illae flammae, & sulph ureae in ipsos execrationes, quibus non corpora hominū, sed & animas etiam perditurus videtur, si posset. Age, & quid habet tandē praeposterus hic vicarius, cur terrae caelum sic misceat Tyriáque ista malotum maria sic turbet ab imo? id nunc videamus.
Conferamus nunc alterum cum altero, vicarium cum suo capite. Non receptus in itinere Dominus quid egit, quid respondit accepistis, Quid autem pontifex si tum ad fuisset cum ea vlciscendi potestate fuisset facturus non hic disquiro, certè quid nunc faciat, vel vna Anglia plus saris esse documento poterit. Quae quia iam diu Romanā experta tyrannidem, & ad ossa vsque corrosa, ausa sit tandē excusso acerbissimae seruitutis iugo equum hunc Troianū è moenibꝰ pellere seque in libertatem asserere, hinc illud vlcus, hinc tragici isti furores, hincvltrices illae flāmae, & sulph ureae in ipsos execrationes, quibus non corpora hominū, sed & animas etiam perditurus videtur, si posset. Age, & quid habet tandē praeposterus hic vicarius, cur terrae caelum sic misceat Tyriáque ista malotum maria sic turbet ab imo? id nunc videamus.
Excluditur ab illis Romanus pontifiex: ut dominus, fateor, ut hospes, non excluditur: atrecipitur tamen Christus. Hunc ut dominū amplectuntur, vocē agnoscunt & obtemperant: Tuam verò, pontifex, quia nō noverint, siminus admittant, quid est quod: ibi doleat? Nempe opinor 1simul adorari ab ipsis postulas. At quid si nec Christus recipiin Anglia, nisi eiecto pontifice, nec pontifici locus esse apud illos cum ista religione, nisi excluso Christo paterit! Viri eos caedere, quū utrique pariter seruire non licet, par esse putas? Clamitat in deserto laudatissimus ille prophetarum