A01129:34
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima
Papa confutatus Sanctæ & apostolicæ Ecclesiae in confutationem Papæ. Actio prima.
Londini : In ædibus Thomæ Dawson, impensis Richardi Sergier, 1580
Title page typeset from the transcription.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quorum quum infinita exemplorum vis in 1promptu ad manum suppetat, si è Gallia, Germania, Anglia, Sicily, Austria, Reges imperatores, singulos refer vellemus, Philippos, Ludovicos, Ottones, Henricos, Fridericos, quos liceret: Nos tamen caeteris hoc tempore praetermissis principibus, quoniam in Britannos sermo nunc incidit, ex eorum monumentis, quod ad rensatis fuerit paucis signabimus. Annis ab hinc quingē tis principante apud Anglos Gulielmo Normanico, aut circa id maximètempus, caepit primū maiori potentia sese attollere Romana haec, quam dico tyrannis. Cui non multò pòst obniti 2nonnihil pertentau it Henricus eiusnominis primus, ⟨p. 12⟩3doctus juxta ac cordatus princeps. Deinde post hunc acriori impetu eidem see opposuit Hē ricus secundus: sed mox per Pandulfum Legatú 4facilè vis regia compressa est. Sequebatur non multò pòst Joannes Angliae Rex qui maiores sibi animos aduersus pontificem exacuerat, sed hec quidem vis nec quicquam valuit. Subiit post hos Henricus eius nominis tertius Britannicus, 5qui magno id studio habuit, ut Romana vectigalia, quae nec modum nec rationem ullam habebant, è Repub, revelleret. Pium profectò regia optimi institutum. Sed vicit tamen intolleranda 6pontificis superbia. Henricus (inquit) Rex sua habet consilia, & ego habeo mea.
Quorum quum infinita exemplorum vis in 1promptu ad manum suppetat, si è Gallia, Germania, Anglia, Sicilia, Austria, Reges imperatores, singulos referre vellemus, Philippos, Ludouicos, Ottones, Henricos, Fridericos, quos liceret: Nos tamen caeteris hoc tempore praetermissis principibus, quoniam in Britannos sermo nūc incidit, ex eorum monumentis, quod ad rēsatis fuerit paucis signabimus. Annis ab hinc quingē tis principante apud Anglos Gulielmo Normanico, aut circa id maximètempus, caepit primū maiori potentia sese attollere Romana haec, quam dico tyrannis. Cui non multò pòst obniti